pariae
Parias, Feudales
Diagoin Comitib. Barcinon. lib. 2. cap. 52 :
Et ad castra et castella et terras quas
habet prædictus Raymundus Comes in Comitatu Ribagorça, et habere debet, et ad ipsas
Parias de Hispania, quas jam dictus Raymundus Comes inde habet, et quæ sunt convengudæ
ad eum, etc. Alia Garciæ Regis Navarræ æræ 1087. apud Anton. Similiter vendimus vobis ipsa Paria, quam
dicunt Guardia, etc. Alia Sancii Regis Aragonum æræ 1131. apud eumdem tom. 7 :
Similiter dono ipsam Pariam, et tributum ac fabricam, quæ mihi soliti erant
facere ipsi Ismaelitæ, cum omnibus servitiis quæ debent facere. Infra :
Simili modo dono decimam de Paria prædicti castri, etc. Adde Sandovallium
in Episcopis Pampilon. fol. 142. Jacobus I. Rex Aragon. in Foris Oscæ 1247. fol. 21 :
Villanus de parada tenetur fidejubere pro suo domino, quotiescunque necesse
fuerit ipso domino, et dominus trahat ipsum de ipsa fidanciaria, ita quod pro illa non
veniat ei damnum, vel Paria. Et si forte pariabit pro ipsa fidanciaria, de cætero non
intret illo pro ipsa fidancia, etc. Vide Stephanum Baluzium lib. 2. Miscellan.
pag. 226. Ordinaverunt et convenerunt, quod nullus prænominatorum magistro suo Parias seu
lucrum auferat, nec in fraudem prædictorum aliquid faciat, etc.