pariare
Et Sermo enim Deus, qui in effigie Dei constitutus, non rapinam
existimavit Pariari Deo. Idem lib. de Anima cap. 30 : Quia nec
Pariasset commeatus hic vitæ milliario tempori.
Quem quia proposuit Actori se Pariari,
Ultro digna Dei submisit in igne jehennæ.
Quislibet homo qui hæc conatus fuerit confringere, Pariet vobis
Regi domno Sancio.... auri talenta duo. Charta Muniæ Abbat. tom. 3. Concil.
Hispan. pag. 91 : Si quis tamen homo.... ad irrumpendum venerit.... pro damno
temporali Pariet tibi vel uxori tuæ, quantum tibi auferre conaverit, in duplo vel
triplo. Quod a rationibus sumtum videtur ; nam cum acceptum et expensum
congruunt inter se, Pariaridicuntur, secus
reliquari. Ulpianus leg.
Proinde et si nummos prorogavit emtor,
cum ei Pariaverit, poterit ad libertatem pervenire. HincPactum quod in Pariationibus adscribi solet.
EtAn Sticho mortuo, antequam rationes redderet, vel Pariatore, vel reliqua habente,
etc. Vide Parire.pariagiumassociare. Lit. Clement. VII. PP. ann. 1389. in Memor. E. Cam. Comput. Paris. fol. 216. r° :
Carolum regem Francorum illustrem in dominio
temporali.... pro indiviso associavit et etiam Pariavit (Leobaldus de Cusancia episcopus
Virdunensis.)