poenitentiale
Ex his unus habet obsequium mortuorum, et unus
breviarius. Item duo Pœnitentialia.Liber Pœnitentialis, in Concilio Turon. IV. can. 22 : Pœnitentiales Codices,
Codicilli, Libelli, in Parisiensi VI. lib. 1. cap. 32. ubi et quidam contra
Canonum autoritatem conficti, et quorum sunt certi errores, incerti autores prohibentur.
Sacramentum ad dandam pœnitentiam, in Capitul. Caroli Magni lib. 5. cap. 52. Sacramentarium, ut lib. 7. cap. 143.
Canon Pœnitentialis, in Capitulis Aytonis Episcopi Basileensis cap. 6. in Statutis
Odonis Parisiensis Episc. cap. 8. et apud Stephanum Tornac. Epist. 1. Leges
Pœnitentium, apud Bernardum Presbyt. Constantiensem lib. de Reconciliatione lapsorum
pag. 285. Peccantium judicia, apud Reginonem ann. 576.
Judicium Pœnitentiæ, in Charta ann. 1197. apud Ughellum tom. 7. pag. 1275 :
Præterea obtuli eidem
Ecclesiæ.... Lectionarium unum cum Epistolis, Benedictionarium, cum Judicio pœnitentiæ,
Orationale unum Franciscum, etc. Beda de Remediis peccatorum cap. 1. de
Sacerdote : Præparet sibi.... suum Pœnitentialem, qui hoc ordine secundum
auctoritatem Canonum ordinatur, ut discretiones omnium causarum investiget primitus,
sine quibus rectum judicium non potest stare, etc. Joannes Abbas S. Arnulfi in
Vita B. Joannis Gorziensis num. 18 : Præcepta Canonicæ institutionis, hoc est
decreta Conciliorum, Judicia Pœnitentum, ordinem actionum Ecclesiasticarum,.... corde
recondita mire continuit. Vita Burchardi Episcopi Wormatiensis : Canones
in unum corpus collegit, non pro ulla arrogantia, sed ut ipse dixit, quia Canonum jura,
pœnitentiumque Judicia, in Episcopatu suo fuerant neglecta ac destructa. S.
Stephanus in Regula Grandimontensium cap. 5 : Nec etiam Judicia pœnitentiæ viris
exterioribus injungere præsumatis : hujusmodi namque negotium nihil ad vestrum spectat
propositum. Sententiæ judiciorum, in veteri Scheda in Appendice ad Capitularia
Reg. Franc. pag. 1385. edit. Baluzianæ. Epitaphium S. Isidori Hispalensis Episcopi :
Ut sincere credidit, sincere sic edidit
Formam pœnitudinis.
Ubi Regula ejusdem Isidori, ni fallor, innuitur. Peccantibus discretionem
pœnitantiæ judicare, in Concilio Cloveshoviensi ann. 747. cap. 6. Judicare, nude ibidem cap. 11. Quo etiam spectant hæc ex Appendice 1. ad lib. 4. Capitulor. Caroli Magni cap. 30 :
De Judicio pœnitentiæ ad interrogandum relinquimus per quem
Pœnitentialem, vel qualiter judicentur pœnitentes, etc. Capitulare Haitonis cap.
19 : Nec diversa sentiant in Judiciis pœnitentium, etc. Varii enim
circumferebantur libri Pœnitentiales, qui prostant et laudantur passim a Scriptoribus,
atque in primis Pœnitentialis Romanus, Pœnitentialis Bedæ Presbyteri, Pœnitentialis
Gregorii III. PP. editus in Conciliorum voluminibus : Pœnitentialis
Halithgarii Episcopi Cameracensis, editus a Canisio tom. 5. Lection. antiq. et a
Menardo ad Sacram. Gregorii M. quique laudatur a Baldrico Noviomensi lib. 1. Chron.
Camerac. cap. 38. 39. et a Flodoardo lib. 2. cap. 19. Pœnitentialis Theodori, ut quidam volunt
Petri PictaviensisCanonici ejusdem Ecclesiæ,
Robertiitidem Canonici,
Petri de FlamesburgoPœnitentiales libri : quibus adjungi possunt Canones, dati sub Edgaro, de Modo imponendi pœnitentiam, ut et
PœnitentialisMonasticus Columbani : cujus etiam est liber de
Pœnitentiarum mensura taxanda, editus ann. 1667. inter ejusdem Sancti opera, cum quibus editus perinde alter Cumeani Abbatis Scoto-Hiberni,
de Mensura pœnitentiarum. Liber Pœnitentialis. Alani de Insulis, et similes libri
Pœnitentiales, secundum quos, non ex corde suo, juxta delicti qualitatem
pœnitentiam reo Sacerdos imponebat, ut est apud Reginonem lib. 1. de Disciplinis
Ecclesiast. cap. 57. unde in Capitulari Caroli Magni apud Saltz, præcipitur, ut
Sacerdos doctus sit, et suum Pœnitentiale bene sciat. Habuerunt etiam Græci suos
Pœnitentiales, in quibus recenseri debent ea Οἱ γὰρ ἅγιοι πατέρες ἡμῶν μετανοίας τρόπους ἐκθέμενοί, καὶ ἐπιτιμίων
ἰδέας ἀναλόγους τοῖς τῶν ἀνθρώπων ἁμαρτήμασιν ἔσπευδον δι᾽ αὐτῶν ἀνακαθαίρειν· τὸ σῶμα
τῆς ἐκκλησίας. Complures vero Pœnitentiales collegit ac edidit Joan. Morinus in
libris de Pœnitentia. Vide Judicare. Interrogato confitente, confessor statim
promebat librum suum pœnitentialem, quæsitoque in eo delicto, locum ei ostendebat, ut
videret ipse agnosceretque, legitimam sibi imponi pœnitentiam. Vide Anonymum in Pœnitent.
Græc. apud eumdem Morinum pag. 120. Ejusmodi porro judiciainter obventiones Curionum recensentur in Tabular. Celsinianensi :
Dimisit in manu ipsius Prioris....
ipse Arnulfus Presbyter Capellaniam S. Hilarii, et medietatem denariorum, quæ dicuntur
judicia, et septima, et pœnitentias de villa S. Hilarii, etc. Vide in
Pœnitentiapag. 324. col. 1.