poenitentialis
pœnitentiariosvel imponendi pœnitentiam. Charta Guid. episc. Catalaun. ann. 1183. ex Tabul. Derv. :
Præterea nobis retinuimus chrisma,
Pœnitentiales et sanctam synodum, ad quam abbas, si citatus fuerit, pro omnibus clericis
suis debet venire. Vide Pœnitentiarius.Pœnitentialis quidam brachia ferreis innexus nexibus. Charta
Robaldi Archiepisc. Mediolanensis ann. 1141. apud Ughellum tom. 4. pag. 654 :
Asserebant, quod in die Cœnæ Domini Pœnitentiales per aliquem Diaconum suum
Archidiacono.... semper fore præsentandos. Adde pag. 661. Maxime a sua Pœnitentiali se contineat (Sacerdos) Sciens....
sic peccare Pœnitentialem suam cognoscentem sicut cognoscentem a se baptizatam vel in
baptismo susceptam. Adde eumd. Marten. in Tract. de antiq. Eccles. Discipl.
pag. 147.Penancier. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 129 :
Geffroy.... fort homme et de grant corpulance, portoit une bende de fer autour de
son corps à sa char nue, et disoit qu'il estoit Penancier. Vide supra
Pœnitentes et infra Pœnitentiarius 2.