prisae
Captiones, dictum quidquid ex subditis et tenentibus capitur ad expensas Regis et Domini, quod legitime et debite persolvi debet. Statuta Davidis II. Regis Scotiæ cap. 40 :
De prisis capiendis. Statutum est, quod nihil capiatur a
communitatibus ad usus Regis, sine prompta solutione ; nec etiam aliqua capiantur ad
Prisam, nisi ubi et secundum quod fieri consuevit. Cap. 48. § 2 : Et
capientur omnia capienda secundum consuetudines antiquitus approbatas, et de terris
illis, de quibus Prisæ Regis et servitia debent sumi. Cap. 50 : Tenentur
ad expensas domus domini nostri Regis secundum Prisas ibidem antiquitus consuetas.
Ne
ils n'ont Prise, ne justice, ne seignorie en l'hons le Roy.prisæfiebant a dominis, ut pretium exsolvere intra statum tempus ac definitum tenerentur. Charta ann. 3. Edwardi I. Regis Angl. :
Robertus de Montealto
clamat habere libertates has subscriptas, videlicet Castellum suum de Risinge, cum
Prisis 40. dierum, id est, ut intra 40. dies pretium reddatur. Ita enim
statuitur in primo Statuto Westmonasteriensi ejusdem anni 3. Edw. I. cap. 7. quo vetantur
Constabularii ac Castellani prisas
Pris, eodem significatu, in Instr. ann. 1315. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 22. col. 1. :
Item quod dominus noster rex vult, quod omnes mercatores possint mercari secure
per regnum suum, sine Pris seu reddibitione aliqua, de quibuscumque bonis et de
quibuscumque personis, quæcumque sint ; quod Pris seu reddibitionem dictus dominus
noster rex deffendit omnino ;.... quod si contingat quod de eo quod defficiet pro
hospicio dicti domini regis, etc. Ubi observandum est ejusmodi prisas, etiam a forensibus mercatoribus interdum exactas fuisse.
Prisæ, de quibus Gervasius Dorobern. ann. 1170. de Justitiariis itinerantibus :
Et de omnibus Prisis
(Vicecomitum) inquirant causam et testimonium. Infra : Et
omnes Prisas et causas, et occassiones earum scribant separatim. Matthæus Paris
ann. 1232. ait, Regem Henricum III. in ratiocinio, quod ab Huberto de Burgo
Proto-Justitiario exegit, illud fuisse, de Prisis factis pro jure suo relaxando, tam in terris quam in mobilibus. Thomas Walsinghamus ann. 1297 : Quia nimis afflicti
sunt per diversa talliagia, auxilia, Prisas, videlicet de frumentis, avenis, braseo,
lanis, coriis, bobus, vaccis, carnibus salsis, sine solutione alicujus denarii, de
quibus se debuerant sustentasse.PrisaAnglis, idem est quod
Creditionostris, de qua voce supra. In quibus porro rebus caperentur, docet Charta Henrici IV. Regis Angl. pro Monasterio Ramseiensi :
Liberi sint et quieti a quibuscunque
Prisis, chiminagiis, et captionibus cariagiorum, equorum, carectarum, et aliorum
cariagiorum, nec non frumenti, ordei, siliginis, avenarum, fabarum, pisarum, boum,
bovicularum, vaccarum, jumentorum, ovium, porcorum, porcellorum, caprarum sive hedorum,
agnorum, vitulorum, aucarum, caponum, gallinarum, pullorum, columbarum, dentricium, et
anguillarum, ac omnium aliorum piscium recentium quorumcunque, et aliorum volatilium,
victualium, et ferarum suorum, salis, fœni, straminis, marremii, bosci, subbosci,
focalium, carbonum, aliorumque utensilium suorum quorumcumque.MadoxFormul. Anglic. pag. 63 :
Concedimus..... unum aliud dolium vini singulis annis, de recta Prisa nostra
(in civitate Cestriæ) .... Volumus eciam.... quod quando et quociens
contigerit præfatos Abbatem et Conventum..... de prædictis duobus doliis vini.... non
pacari,.... eo quod Prisæ vinorum eo anno non evenerint ; quod proximis anno vel annis,
quo vel quibus, quamcitius et prout Prisæ vinorum evenerint.... plenarie
satisfiat. Hæc commode explicat Charta apud Th. Blountin Nomolex. Angl. :
Memorandum, quod Rex habet ex antiqua consuetudine de qualibet nave mercatoris
vini 6. carcat. applicante infra aliquem portum Angliæ de viginti doliis, duo dolia, et
de decem doliis unum de Prisa regia pro quodam certo ab antiquo constituto
solvendo.Prisasautem Regias, seu pro hospitio
Speculum Edwardiinscripsit : tametsi vox
Prisapro captione, dicta censeri possit a
prindere, de qua supra, forte etiam a nostra
priséedesumta fuerit, id est
appretiatio, quod ejusmodi res caperentur a dominis juxta
appretiationes, quæ de iis fiebant,
Prisasinterdixit in urbe Parisiensi Rex Carolus Statuto 4. Decembr. ann. 1367. quod descriptum legitur in libro rubeo Castelleti Paris. quæ sic indicantur :
Pour causes des Prinses, que
l'en a fait par long-temps, et que chascun jour l'en faisoit, de chevaux, de charettes,
de bleds, de vins, de foin, d'avoine, de fourrages, de coustes, de coissins, de draps,
de couvertures, de cuivre, chiefs de bestail, de poullailes, de tables, et autres biens
et choses que l'en prenoit pour les garnisons de nostre hostel, et des hostels de la
Royne, de nos freres, de notre connestable, et d'autres de notre lignage, etc.
Ubi tamen excipiuntur culcitæ et pulvinaria, fœnum, palea et avena pro equis, quorum
pretium exsolvi debeat. Vide Statutum aliud Philippi Regis ann. 1345. quo etiam vetantur,
in Regesto Temporalit. Cameræ Comput. f. 198.