prisia
malatolta, jus capiendi ex subditis ea quæ domino sunt necessaria ; item sub custodis manum positio,
Prise, Practicis nostris. Charta Ludovici Philippi Reg. primog. ann. 1209. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1090 :
Quod non poterimus boscum vendere, neque Prisiam aut talliam in eis facere,
etc. Charta Philippi Aug. ann. 1220. ibid. col. 1098 : Quod nullum hominem
neque feminam qui sit de domaniis suis aut de custodiis aut de communiis sive de
franchisiis aut de villis in quibus habet Prisias suas, recipiemus, aut in domaniis, aut
in custodiis,.... aut in villis in quibus habeamus Prisias nostras.
Stabilimentum ejusd. Reg. ann. 1214. tom. 1. Ordinat. pag. 33 : Habebunt de cætero
electionem Crucesignati eundi in exercitum, si voluerint, vel ponendi portionem suam in
Prisia, pro redemptione exercitus facta. Et si gravati fuerint de Prisia ad diocesanum
Episcopum, vel ejus officialem habebunt recursum..... Quod si a communia aliquid
accipiatur propter exercitum Regis, vel clausuram villæ, vel defensionem villæ ab
inimicis obsessæ,... partem suam (Crucesignati) ponent in Prisia, sicut et
alii non Crucesignati. Regest. de Temporalit. fol. 261 : Procuratores
dictorum conquerentium requisiverunt, quod res contentiosæ ad manum nostram, tanquam
superiorem, propter debatum hujusmodi ponerentur et tenerentur in ea, debato pendente
prædicto, et per eandem manum nostram fieret de dictis Prisiis recredentia personis,
super quas dictæ Prisiæ factæ fuisse dicuntur. Regest. Olimfol. 68. v°. :
Dicti Major, jurati et communia impediebant eosdem in saisina prædicta, et
quasdam Prisias quas dicti religiosi fecerant ibidem, propter causam prædictam in manu
Regis poni fecerunt. Vide Prensio et Prisæ.Concedimus quod capcio seu Prisia
bonorum quorumcumque pro nobis, regina carissima consorte nostra, liberisque ac germanis
nostris, etc. Charta Caroli VII. ann. 1431. ex Chartul. Latiniac. fol. 108.
v°. : Et aussi (affranchissons) de toutes manieres de Prinses, soit
pour nous, pour nostre très-chere et tres-amée compaigne la royne, pour nostre très-cher
et très-amé fils le dauphin de Viennois et pour tous autres seigneurs quelconques de
nostre sang et lignage, ayans droit de Prinse, sinon en payant pris raisonnable des
choses que on prendroit. Prinse, pro Amende, mulcta, emenda, in Lit. ann. 1352. tom. 6. earumd. Ordinat. pag. 62 :
Il ne païront pour toute l'année que une
Prinse tant seulement ; c'est à entendre pour la prise du sergent et de son varlet, une
Prinse.Super adaquagio seu Prisia aquæ pro rigando et adaquando quoddam ipsorum
confitentium pratum. Vide Prisio 2.per unum annum et unam Prisiamherbas montis Ambelli sub
loquerio seu pretio sexdecim florenorum. Id est, ad unam frugum perceptionem ; Galli diceremus
pour une recolte.
Sub tali pacto.... quod duæ primæ
Prisiæ in dicta rameria excrescendæ, essent quittiæ prædictorum,.... ratione sui
laboris. Prinze vero, pro ipsa locatio, in Ch. ann. 1520. ex Chartul. Latiniac.
fol. 247. v°. : Ceste Prinze faicte tant moiennant douze deniers Tournois de menu
cens. Vide supra Presia.Prisare.
Carta dom. regis Karoli V. continens Prisiam seu assietam
comitatus de Virtutibus, factam ad utilitatem Johannis Galeas. Vide supra
Presiagium et mox Prisiare.Hansa 2.Mercatorum seu artificum collegium, societas. Stat. ann. 1378. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 364 :
Aucun drappier
ou drappiers de la Prise de ladicte ville (de Rouen) , etc. Et pag.
368 : Les draps (l. drappiers) de la prise d'icelle drapperie,
etc.