prosecuta
Poursuite de fer; unde
Prosecutum aratrinuncupatur, in Charta ann. 1164. ex Chartul. S. Joan. Laudun. :
Quam (decimam) ecclesia S.
Johannis totam et integram habere volebat ; ecclesia vero S. Martini propter Prosecutam
aratri, medietatem ipsius decimæ suam esse dicebat. Aliæ ann. 1158. ibid. ch.
89 : Cujus curtis decima, grandis et minuta, cum tota parrochiali Prosecuta, nostra
erit. Charta ann. 1284. in Chartul. Thenol. ex Cod. reg. 5649. fol. 14. v° :
Dicebamus quod quotienscumque terræ existentes infra fines parrochiatuum dictarum
villarum de Bomont et de nova villa de Bomont excolebantur ab habitantibus in dicta
villa de sancti Petrimonte.... cum carrucis, seu equis vel animalibus ipsorum
habitantium, seu cum bessa, vel ad denarios eorumdem habitantium, vel aliquo alio
quocumque modo, quod medietas decimæ terrarum prædictarum taliter excultarum, ad nos
ratione reportagii seu Prosecutæ, etc. Habere consueverunt reportagium seu
Prosecutam. Alia ann. 1310. ex Chartul. S. Vinc. Laudun. : Cum controversia
verteretur.... super intercursu Prosecutæ decimarum villæ et territorii de Chevregni....
Diffiniverunt in hunc modum, videlicet quod intercursus Prosecutæ decimarum locum habeat
inter territoria prædicta, qualitercumque colantur terræ, sive cum equis, sive cum
bessa,... quilibet dimidiam partem decimæ terrarum prædictarum ratione Prosecutæ
habebit. Alia ann. 1206. in eod. Chartul. ch. 143 : A marisco usque ad
nemus S. Vincentii de Seuz, nullam in perpetuum habebunt Prosecutionem, quia presbyter
B. Juliani... in illa decimatione numquam habuit Prosecutionem. Denique alia
ann. 1219. in Chartul. S. Joan. Laudun. ch. 150 : Et si quis clamaverit
Prosecutionem in supradictis omnibus terris, idem Nicholaus et hæredes sui tenebuntur
super hoc prædictæ ecclesiæ et presbitero legitimam garandiam portare. Alibi
Reportagiumappellatur. Vide in hac voce et supra Intercursus prosecutæ decimarum.