prozenetarius
Prozenetariadicitur, in Charta Henrici V. Reg. Angl. ann. 1421. apud Rymer. tom. 10. pag. 48 :
Officium
ponderis dictæ villæ, officiumque Prozenetarii venditionis pomorum et nemorum in dicta
villa, quatuor etiam aliis personis officium Prozenetariæ vinorum, etc. Hinc
nihil immutandum erat in Statutis Eccl. Camerac. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect.
col. 1306. ubi Proxenetæeditum pro
Prozenetæ, quod habet Codex MS. :
Clerici...... ne sint campsores, tabernarii, carnifices, nec Proxenetæ, qui
vulgariter dicuntur Curtiers velAmpliers.