regardum
Reward. Literæ ann. 1443. apud Rymer. tom. 11. pag. 19. col. 1 :
De suo magnanimiter expendit absque aliquo
Regardo, sive recompensatione, proinde de nobis habite. Vide Reguardum
2.Volentes et concedentes, quod vadia et Rewarda præfato
Johanni et hominibus suis, pro tempore quo ipsos in obsequio nostro morari
contigerit..... solvantur.Regard, pro
Accord, traité, Conventum, in Lit. remiss. ann. 1473. ex Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 872 :
Le suppliant et Pierres Depitres ont fait compte ou Regard
ensemble. At Rouvart, pro
Egard, Respectus, ratio, in Lit. ann. 1364. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 522 :
Jou Hellins sires de Wazieres, de Commines et de Heudicourt... ayans Rouvart et
considération, etc.regardatoresdicuntur, de quibus mox : unde qui intra ejusmodi metas venari, vel damnum aliquod in foresta fecisse deprehensus erat, mulctabatur gravi mulcta, quæ
Regardum forestæetiam dicebatur. Charta Ricardi I. Regis Angliæ :
Concessimus etiam eisdem manerium
de Lovers cum omnibus pertinentiis,... salvis ad opus nostrum venatione nostra, et
destructione forestæ, ita tamen quod non sit in Rewardo.
Revardo, apud D.
Brusseltom. 2. de Feudorum usu pag.
Et idem Rex quietas clamavit... omnes terras suas et Canonicorum suorum,
quod sint liberæ et quietæ in perpetuum de Rewardo forestæ et forestariorum : et dedit
ei per cartam suam liberam potestatem et licentiam capiendi venationem per omnes
præbendas suas in Comitatibus Eboraci et Notynghamiæ. Leges Forestarum
Scoticarum cap. 12. § 1 : Si quis forestarius invenerit aliquem extra dominicum
boscum, vel infra Rewardum, prosternentem quercum sine visu vel deliberatione
forestarii. Vetus Inquesta in Regesto Phil. Aug. Herouvalliano fol. 119 :
Inquisitores dicunt, quod Bonavilla cum pertinentiis valebat sine placito ensis
et Regardis forestæ et pasnagii, etc. Fol. 158. Respectus forestæ
dicitur. Blountin voce
Regard.
Regarders. Charta Joannis Regis Angl. apud Matth. Paris ann. 1215 :
Regardatores nostri eant per forestas ad
faciendum Regardum, sicut fieri consuevit, etc. Charta Henrici II. Regis Angl. :
Et prædictus Baldricus et Regardator et panagator mearum forestarum, etc.
Vide Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 939. Blountin
Regarder.
Item Rex præcepit quod in quolibet
Comitatu in quo habet venationem, ponantur 12. Milites ad custodiendam venationem
suam. Hi Milites, inquit ille, pro tempore appellantur Regardatores. Eo vero sæculo
Militespassim dicti sunt, qui per servitium tenuere Militare, posteris
liberi tenentesappellati. Sed alii fuere
Milites, alii
libere tenentes. Spelmannus
Regardatorumnomenclaturam serius natam opinatur.
Raymundus et successores sui cum sociis,
peditibus et equitibus quibuscumque et quotiescumque voluerit, per totam terram domini
Dalphini possit portare arma.... eundo ipse Raymundus in adjutorium aliquorum suorum
amicorum, vel eundo pro negotiis suis, si contingeret eum habere Regardum
ab inimicis suis, hoc est, si bene interpretor, si contingeret eum esse in
conspectu inimicorum suorum, aut inimicos suos in eum conspicere mox ei bellum illaturos.
Clarior videtur alter locus in Libertatibus incolis Montis-Brisonis concessis ann. 1376.
eod. tom. pag. 83. col. 1 : Nisi duntaxat tempore guerræ domini nostri Dalphini in
partibus Dalphinatus, aut alias dictus Dominus aut successores sui haberent guerram pro
eorum proprio facto.... essentque et eorum terra in Regardo et timore
inimicorum.Tenere in Regardo, quod Galli diceremus
Tenir en respect, Timorem incutere sonat. Charta S. Ludov. ann. 1265. in Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 353 :
Liceat ministris nostris capere claves ad manum suam,...
donec guerra sit sedata, et donec Regardum cesset, et donec aliæ commoditates et
necessitates nostræ sint expletæ. Et Paulo ante : Tempore guerræ et
tempore Regardi. Lit. remiss. ann. 1370. in Reg. 101. ch. 136 : Insuper
quod dictus exponens (dom. Malibecci) omnes meliores homines de Burgondio
tenet in Regardo. Aliæ ann. 1389. in Reg. 135. ch. 306 : L'exposant veant
qu'il estoit en grant Regart tous les jours dudit Estiennet qui faisoit grans sermens
qu'il mettroit mort ledit exposant, etc. Vide infra Respectus
7.Summa Regardorum. cccclxxxiv. tam capones quam
gallinæ, etc. Chartularium S. Fromondi : Vendidi et concessi Conventui S.
Fromondi i. boissel. frumenti... i. gallinam ad Natale Domini et
x. ova ad Pascha.... Ego vero prædictus Henricus (de Val) et heredes mei
tenemur dictum boissel. frumenti cum Regardis antedictis, præfatis Religiosis annuatim
reddere, garantizare, etc. Ibidem : Vendidi et dimisi... Conventui S.
Fromondi iii. boissel. frum. percipiendos ad festum S. Michaelis in
Septembri, et ii. panes et ii. gallinas ad Natale Domini, et
xx. ova ad Pascha, quod frumentum et Regarda debebat mihi annuatim
feodaliter et per homagium Gaufridus dictus Balleul de quadam pecia terræ.
Passim occurrit in hoc Chartulario. Index MS. beneficiorum Eccl. Constantiensis fol. 16.
v° : Rector percipit xliv. tam capones quam gallinas cum Regardis, pro
qualibet gallina i. den. et pro quolibet capone ii. den.
Recurrit ibidem fol. 18. Vide Reguardium et Reguardum 1.Regardeadem significatione. Charta ann. 1317. in Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 45 :
Ratione
dictæ forefacturæ habebat et percipiebat annuatim certos alios redditus, qui wlgariter
Regars nominantur. Alia ann. 1340. in Reg. 72. ch. 185 : Item
ijc. de Regars deuz à Noel, tant en capons que en gelines, etc. Lit.
remiss. ann. 1409 in Reg. 163. ch. 408 : Une piece de terre où est assis un
quartonnier de froment, avecques un denier pour Regard à Noel. Vide in
Respectus 3.Si aliquis percusserit alium de gladio emoluto,
et percussus de illo ictu mortuus fuit, percussor ad nostram voluntatem
remanebit ; et si percussus ex eo ictu mortuus non fuerit, ille qui ferierit, sexaginta
solidos solvet, et passo injuriam damna et deperdita ad Regardum curiæ integre resarciet
et restaurabit. Paulo superius ibidem pro ad Regardumhabetur
ad Respectum. Charta ann. 1308. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 781 :
Qui cum gladio sanguinem extraxerit, si clamor factus fuerit, sexaginta solidos
dabit domino pro emenda, et passo injuriam satisfaciet ad Regardum seu arbitrium
Consulum prædictorum. Testamentum Johannis II. Ducis Britanniæ ann. 1302. apud
Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 447 : E se ledit Artur ne fesoit ledit veage
oudit premier passage, e Jean de Bretaigne mon filz le fesoit, je vueil que lesdites
xxx. mil liv. soient baillées à icelui Jehan.... par le Regart e ordenance
de mes executeurs, segont la manere dessusdite. Charta ann. 1439. ibidem col.
1061 : Au Regard des predecesseurs du hault et puissant Prince Jehan par la grace
de Dieu Duc de Bretaigne.... et de mondit Seigneur de present, ne doivent les puisnez
audit Duché party ne portion avoir, etc. Vide Resgardum.