relanga
regalia; item et Curia suprema, in qua quidquid ad fiscum pertinet, tractatur, vulgo
Ratiocinium, ratio, computus, deducenda est : unde hujus curiæ judices
Reneursnuncupabantur : cujus institutio ad ann. 1089. referenda ex Charta inter Diplom. Belg. tom. 3. fol. 566. Sed et tempus, quo ejusmodi rationes habebantur,
Renengheappellabatur. Charta Phil. Pulch. ann. 1300. in Lib. rub. Cam Comput. Paris. fol. 195. r°. col. 1 :
Cum Meelinus miles
constabularius Flandrensis assereret se habere jure suo hæreditario... duo paria robarum
de lana Flandrensi, etc. Loco dictarum robarum assidemus lx. libras Turon. parvorum
annui et perpetui redditus, capiendas et recipiendas super Relangiis Flandren.
Insulen... dictas Relengas et redditus earum ad dictam summam lx. libr. specialiter
obligando. Alia ejusd. ann. ibid. fol. 191. v°. col. 2 : Nos autem dictas
ducentas libras Turon. annui et perpetui redditus dicto Johanni dom. de Dompnapetra...
assignavimus ei capiendas ab ipso suisque hæredibus ac percipiendas de nostro super
nostra Relengla Flandrensi perpetuo singulis annis... Si vero dicta Relengla sit vel
fuerit adeo honerata vel aliis assignata, quod... non possent super ipsa Relengla vel ex
ipsa percipere 200. libras prædictas annui redditus integraliter,... concedimus quod
dictus Johannes ejusque hæredes seu successores habeant et percipiant ex tunc in aliis
nostris redditibus vel locis competentibus in comitatu Flandrensi, dictas 200. libras
monetæ supradictæ, vel illud quod restaret de 200. libris supradictis, quod non
percepisset super Relengla seu de Relengla nostra Flandrensi sæpe dicta, terminis
superius nominatis. Alia ann. 1303. ibid. fol. 314. v°. col. 2 : Sis cenz
livres de Parisis... a prendre... sur les Réelenghes de Flandres. Denique alia
ejusd. reg. ann. 1312. in Reg. 48. Chartoph. reg. ch. 223 : Concessimus sexcentas
libras parvorum Turonensium annui et perpetui redditus capiendas... ad Relangas
Flandriæ.Donnons et ottroions heritablement et
perpétuelment à icelui monsieur Jehan de Haveskerke... sis cenz livres Parisis de rente
par an, à prendre et à recevoir chascun an perpétuelment à touzjours, à Berghes sur le
Renenghe de celui lieu, ou sus le Réenenghe du receveur de Flandres. Alia ejusd.
reg. ann. 1301. ibid. fol. 196. bis v°. col. 1 : Cum sexcentas libras Paris. annui
et perpetui redditus dedisset et assignasset ad Renenghas Berghenses vel
ad Renenghas receptoris nostri Flandrensis, etc. Actum Insulis in Renanghis mense
Septembri, anno Domini 1301. Charta Ludov. comit. ann. 1331. in Chartul. 2.
Fland. ch. 573. ex Cam. Comput. Insul. : Nous avons mandé... à tous nos reneurs...
qu'il planaissent et ostassent de nos gros briefs de Renenghe... 54. livres... Item nos
gens de compte, qui tenoient nostredite Renenghe, ont osté et plané de nostre Renenghele
ès rentes, hors Renenghe, xxxiij. livres Paris. de rente, etc.