reversale
Responsaliann. 1472. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 196. et in
Responsalibus literisCaroli IV. Imper. ad Edwardum III. Angliæ Regem ann. 1349. ibidem pag. 462. Maxime vero
Reversalesnude vel
Reversales literævocantur Scripta quibus ii, qui munus aliquod suscipiunt, vel in rei alicujus possessionem mittuntur, declarant se servaturos conditiones consuetas vel conventas. Literæ Johannis Episc. Argentin. ann. 1585. inter Instrum. novæ Gall. Christ. tom. 5. col. 504 :
Hinc est quod te (Priorem monasterii Marbacensis, qui
sese male gesserat, alloquitur) per præsentes hasce patentes litteras
ratione præstiti tui juramenti atque intuitu Reversatium (l. Reversalium,)
quæ nobis ea propter dedisti, requirimus, ut primo tempore ad prædictum monasterium in
Marbach redeas, administrationis tuæ rationem Conventui ibidem coram a nobis deputandis
reddas, adductam (abductam) pecuniam aliasque res restituas... omniaque alia in
pristinum statum reponas atque reducas. Consuetudo Lotharingiæ tit. 5. art. 6 :
Lesdites reprinses (des fiefs) faites, sont données lettres de la part de son
Altesse, temoignantes le devoir des vassaux, qui reciprocquement doivent donner
Reversales de ce dequoy ils auront reprins, et s'ils ont reprins d'une ou plusieurs
seigneuries distinctes et separées, doivent en faire declaration
expresse. Reversales in Alsatia maxime vocantur literæ Præfecti Agenoensis.
Harum formulas videre potes apud Ludovicum LaguilleHist. Alsatiæ part. 2. pag. 212. et inter Probationes pag. 72. 136. 137. 138. 163. et 166. Vide Reversum.