reversum
Item, affectuose desiderat (Rupertus Rex Romanorum,) ut serenissimus
Princeps Rex Aragonum scriptis ac aliis opportunis mediis attentet, et pro posse
efficiat apud Regem Franciæ..... ne inquietet dominum Regem Romanorum... et quidquid
habebit pro Reverso, scribat domino Regi Romanorum Heydelbergam vel Duci
Lotharingiæ. Epistola ejusdem Ruperti ad Brabantinos ann. 1407. ibidem col. 1722 :
Et licet nuntii nostri ad vos et alios Brabantinos cum prædictis nostris litteris
destinati nobis retulerint, se a plerisque ex vobis intellexisse, quod velletis nobis
per vestros nuntios responsum, prout etiam in nostris desiderabamus litteris, destinare,
tamen nullum adhuc
Reversum verbis habuimus aut scripturis. Vide
Reversale.