rocta
Et aliqua alia genera dulcia musicorum, ut sunt violæ, cytharæ, et
Roctæ.Dulcis sonitus
fiat de Musicorum generibus, sicut campanula, vidula, Rota, et
similibus. Nescio, an id organum intelligat Eckehardus Junior de Casibus S. Galli
cap. 3. extremo : Quæ autem Tutilo dictaverat, singularis et agnoscibilis melodiæ
sunt : quia per psalterium, seu per Rotam, qua potentior ipse erat, pneumata inventa
dulciora sunt, etc. Vide tamen Eckehardum Decanum de Vita Notkeri cap. 17. Le
Roman de GarinMS. :
Devant eux font le jugleor chanter, Rotes et harpes et violes soner. MS. : Mout avoit par la terre plors et dementoisons, Ne violes, ne Routes, rotuenges, ne sons. Rote, harpe, vielle, et gigue et ciphonie. Delectat me quoque Cytharistam habere, qui possit cytharizare in cithara, quam
nos appellamus Rottæ, quia citharam habet.
Sciendum est, inquit, quod antiquum Psalterium instrumentum
decachordum utique erat, in hac videlicet deltæ literæ figura multipliciter mystica.
Sed postquam illud symphoniaci quidam et ludicratores, ut quidam ait, ad suum opus
traxerant, formam utique ejus et figuram commoditati suæ habilem fecerant, et plures
chordas annectentes et nomine barbarico Rottam appellantes, mysticam illam Trinitatis
formam transmutando.Tubalcain invenit cytharam et organa, Pithogoras testudinem, i. harpam, David
psalterium triangulum, i. Rottam, Boecius monochordum. Vide
Chrotta.Roterie, Cantilena, et
Roteor, qui
rotacanit, in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 2 :
Qui Roteries ot noter Plus volentiers un Roteor, etc. Rotuenge, idem quod
Roterie, in Poem. Alex. part. 2. MS. :
Viellent menestrel Rotuenges et sons. Rotruhenge, tom. 1. Fabul. pag. 183 :
De dire lais et noviaux sons, De Rotruhenges et chançons. Ubi leg. Rottuhenges.