ruella
via seu ~a que nunc est inter ‥ domum ‥ et ‥ murum
rua, seu via, vel platea Gallice
Ruelle, Viculus, angiportum. Charta ann. 1206. tom. 2. Hist. Eccles. Meldens. pag. 97 :
Concessi eidem Garnero
et Abbati S. Faronis de Meldis Ruellam, quæ est extra domum jam dicti Abbatis ad
faciendum omnia aysamenta sua. Alia Charta ann. 1358. ibidem pag. 659 :
Præterea quia pluviæ, immundiciæ et fetores fiunt in quadam parva Ruella, quæ
contiguatur dictæ Ecclesiæ Meldensi... maxime cum locus dictæ Ruellæ parvæ sit valde
periculosus.... concedimus.... quod ipsi dictam Ruellam.... valeant claudere.
Charta ann. 1241. ex Archivo Monasterii B. M. de Bono-Nuntio Rotomag. : Quamdam
peciam terræ, quam habebam in parochia S. Severi inter terram meam, quam mihi retinui ex
una parte et Ruellam ex altera. Rursum occurrit in Charta ann. 1249. ex eodem
Archivo. Compositio ann. 1279. e Tabulario S. Richarii : Claudere possint quamdam
parvam Ruellam .... sitam inter Abbatiam et dicte Ecclesiæ grangiam. Reuella
legitur in Charta ann. 1282. tom. 1. Chartularii S. Vandregesili pag. 938. secunda manu,
ubi prima legebatur Ruella, ut et in vetusto Rituali S. Juliani Brivatensis, in Charta Pontisarensi ann. 1221. in Actis SS. Aprilis tom. 1. pag. 904. col. 1. et pluries apud Lobinellum tom. 3. et 4. Hist. Paris. locis indicatis in Glossario : quod consule.
In capite
perticæ ponantur duæ Ruellæ, cum quibus trahatur baltrisca cum duabus cordis ligatis ad
fundos baltriscæ. Ibid. cap. 6 : Et sic castro in pede constructo,
ponantur in pede cujuslibet duæ Ruellæ, super quibus trahatur domus cum cordis
ligatis.Item tenetur prepositus habere et
tenere in archa magna forneria unum magnum instrumentum quod dicitur
Ruelle , cum postibus super quas currit vel ducitur dictum
Ruelle , cum quo instrumento ponuntur sarcinate farine infra dictam magnam
archam forneriam. (Cart. Magalon. Rev. Soc. Sav. 1873, p.
418.)
Bascaciam intelligimus omnes ludos taxillorum, vel ludum
Ruelle, excepto quod liceat cuilibet ludere ad scachos ubique et ad tabulas.
.