ruffiani
Lenonesapud Mamotrectum ad Legendam S. Luciæ, qui
Institores libidinisValerio Maximo lib. 6. cap. 1. num. 6.
Vitiorum institores, Quintiliano decl. 260. Productores, conciliatores,
aliis. Ruffarumscilicet, seu meretricum, quibus capilli flavi seu rufi, cum matronarum nigri essent, ut observatum a Fr. Pithœo et Wovereno ad Petronium, et aliis criticorum filiis. Aliter tamen de vocis origine censet Jacobus
Bourgoingde Origine et usu vulgarium vocum pag. 57. ut et Ferrarius in Orig. Italic. quos consule, si tanti est. Quin et Statuta Mediolanensia 2. part. cap. 474.
Habebat
alium nepotem, sed spurium..... semper ebrium et publicum Ruffianum.
Laurentius Byzynius in Diario Belli Hussitici apud Ludewig. tom. 6. pag. 183 :
Manifesti peccatores, adulteri et adulteræ.... Ruffiani et meretrices.... non
tolerentur absque pœna. Menoti Sermon. fol. 94 : Clama contra Dominos
etiam Parlamenti, qui locant suas domos lenonibus, Ruffianis et meretricibus.
Statuta Cadubrii lib. 3. cap. 25 : Meretrices autem, Ruffiani et baraterii, seu
ribaldi soliti se in terrula super tavolerium spoliare, possint impune percuti et
verberari. Correctiones eorumdem Statutorum cap. 85 : Jubemus, quod
quilibet et quælibet leno, qui et quæ vulgariter Ruffiani dicuntur, etc. Ruffianæ seu
lenæ, in Statutis criminalibus Saonæ cap. 25.Ruffien, Scortator. Lit. remiss. ann. 1399. in Reg. 154. Chartoph. reg. ch. 738 :
Icellui
suppliant respondi que il valoit bien un Ruffien, que oncques il n'avoit esté Ruffien et
que les hommes mariez, qui menoient étranges femmes par le païs estoient
Ruffiens.Lequel sergent accompaigné de vint Ruffians ou
environ et d'aucuns serviteurs d'icellui Catalan, armez et embastonnez,
etc.