rufia
Hoc est auro et argento solidos 70.
et cavallos 5. cum saumas, et Rufias, et filtros cum stradura sua ad nostrum iter ad
Romam ad ambulandum. Idem videtur quod Volsura: sic autem, si bene conjicio, vocat hæc Charta, pelles, a quibus evulsi sunt animalis pili. Est enim
volsura,
Damus.......
decimas decimarum totius Insulæ Olarionis, excepta parochia S. Georgii ad luminare
altaris, et decimam Rofiarum, cervorum, cervarumque, quæ in ipsa Insula capta fuerint ad
librorum volsuras. Ubi Rufiæet
rofiævidentur sumi pro pellibus
rufearum, seu
rubearum ferarum, scilicet cervorum et cervarum, ad libros tegendos et compingendos. Edita porro eadem Charta apud Sammarthanos in Abbatiis pag. 598. pro
Rufiarumperperam
Rosiarumpræfert,
Rosiarum.
Rosiarum, ut apud Sammarth. et in nova Gall. Christ.
Rofféenostris alias, Scabies. Mirac. MSS. B. M. V. lib. 2 :
Tout en plourant de l'erbe saine, El nom le haut segnor de gloire, Au grief mesel dona à boire. Tout maintenant qu'il l'a beue, Tout ausitost si est keue Sa puans Roffée, s'orde creffe, Com à poissons quant on les craffe. Vide supra in Raffla.