rumigestri
Lancea, spari, Rumigestri, falces, tragulæ,
frameæ. Scaliger lib. 4. Conjectan. ad Varr. suspicatur reponendum esse
Runcastri, vel
Rumicestri; Turnebus vero,
Rumæ, cestri; felicius, ut puto, Lipsius lib. 1. Elect. cap. 7.
Spari, Rumices, trifaces, observato
in veteribus MSS. legi faces, non
falces. Sunt autem
Rumices, Jacula, de quibus meminit Lucilius. Festus :
Rumex, genus teli, simile spari
Gallici.