rythmici
Rythmus est pedum temporumque
junctura velox, divisa in arsi vel thesi, vel tempus, quo syllabas metimur.... Differt
autem Rythmus a metro, quod metrum in verbis, Rythmus in modulatione ac motu corporis
sit, etc. Isidorus lib. 1. cap. 38 : Rythmus versus qui non
est certo fine moderatus, sed tamen rationabiliter ordinatus pedibus currit. Statuta
Ordinis Præmonstratensis distinctione 3. cap. 6 : Quicumque etiam Rythmis vel
versibus, aut libello famoso projecto per compita, patres suos aut fratres infamaverit
de aliquo crimine, etc.Epistolatim in invicem egimus, et Rythmicis versibus nos laudibus
mulcebamus. Epist. 4. inter eas, quæ S. Bonifacio Moguntino adscribuntur :
Obsecro, ut mihi Aldhelmi Episcopi aliqua opuscula, seu prosarum, seu metrorum,
aut Rythmicorum mittere digneris. Idem Liber Epistolarum S. Bonifacii Epist.
65 : Tertium quoque (carminis genus) non pedum mensura elucubratum,
sed octonis syllabis in quolibet versu compositis, una eademque littera comparibus
linearum tramitibus aptata cursim calamo perarante caraxatum tibi.... dicavi.
Adde Epist. 68. Vita S. Theofredi num. 10 : Micrologum cudens de mundi lapsu
senario, determinat cum sermone Rythmico.Miserias captivitatis suæ ut erat jucundus et lepidus,... multotiens retulit
Rythmicis versibus cum facetis modulationibus. Vide Leonini versus,
et Politici versus, Salmasium ad Histor. August. pag. 351. et Vossium de
Poematum cantu et viribus Rythmi, editum Oxonii ann. 1673.