rythmus
Finitis itaque Kyrie eleyson cum duobus Rythmis, exactoGloria in excelsis,
quod incœptum ab Abbate Ricardo Sigiensi
(Sagiensi) chorus celeberrime fuerat executus cum laudibus. Versiculos intelligo
vocibus Kyrie eleysonintersertos, de quibus jam dictum est in
Farsa 2. Troposintelligit Johannes Prevotius in notis ad Johannem Abrincensem pag. 146. Quid autem sint
Tropiin cantu, dicitur suo loco.