salina
Si autem aliquis
bladum emerit, et de eo panem fecerit, tenetur lucrari in Salina unum teruncium et
brannum. Ubi legendum videtur salma,
Secundo vero anno et
deinceps quolibet xxx. Salinas frumenti et totidem ordei magistro massario
curiæ representet.scutellas et
Salinas argenteas, in Necrolog. Corbeiensi. Vide Saleria.
Gabella, Tributum ex sale. Charta Caroli Simplicis Reg. Franc. ann. 898. in Append. Marcæ Hispan. col. 830 :
Addimus etiam medietatem telonei et raficæ et
ex mercato similiter atque pascuarii, et medietatem Salinarum concedimus.
Occurrit rursum in Charta ann. 900. ibid. col. 833. et in alia ann. 981. col. 927. Chron.
Cornelii Zantflietad ann. 1451. apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 477 :
Affirmant nonnulli causam vel originem factionis fuisse Salinam vel tributum
salis, quod Dux Burgundiæ a Gandensibus exigebat. Legitur præterea in Chron.
Parmensi ad ann. 1292. apud Murator. tom. 9. col. 823. et 839. ubi Salinarum domus,
dicitur locus ubi sal conficitur, vel ubi exigitur salis tributum. Vide
Salinaria. Unam Salinam
cum pertinentiis in villa de Burgo super Sablones, etc. in Notit. de ann. 25.
Edward. I. in Abbrev. Rotul. tom. 1. pag. 99. rot. 13. Vide Salinum
1.Saline, nostratibus, interdum idem quod Onus salis, certa salis quantitas, quæ æstimatur in Charta ann. 1474. ex Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1154 :
La royne Jehanne de Cecille contesse de
Provence.... donna au prieur et religieux (de la grande Chartreuse) en
aumosne cent Salines ou charges de sel..... Cent Salines ou cent cinquante quintaux de
sel, etc.Sala, Domus, ædes quævis. Charta Rostagni Archiep. Aquens. ann. 1075. inter Instr. tom. 1. novæ Gall. Christ. pag. 64. col. 2 :
Donamus.... unusquisque nostrum unas Salinas, illas scilicet quas incolit homo
Pontius ; et prædictus Amelus illas quas tenet homo Andreas.