saphirinus
cæruleus cum purpuraesse dicitur Isidoro lib. 16. cap. 9. Monachus Sangall. lib. 1. cap. 36 :
Pallium canum, vel Saphirinum
quadrangulum. Lib. 2. cap. 14 : Palliaque Fresonica alba, cana,
vermiculata, Saphirina, quæ in illis partibus rara et multum cara comperit : ex
pellibus forte, quas Saphirinasvocat Jornandes de rebus Getic. cap. 3. de Scanzia Insula :
Hi quoque sunt, qui in usus Romanorum Saphirinas pelles, commercio
interveniente per alias innumeras gentes transmittunt, famosi pellium decora
nigredine. A Jornande hausit quæ habet in eamdem sententiam Rodericus Toletanus
lib. 1. cap. 8. Ubi nescio an hoc loco Saphirinaspelles intelligere liceat, quas
Grisias, vel
Variasalii vocant, quod ad cæruleum colorem accederent, unde etiamnum in armorum insignibus eo colore depingi solet, uti observatum in Dissertat. 1. ad Joinvillam pag. 135. Sed videtur obstare, quod
decoram nigredinemsaphirinis pellibus videatur adscribere, adeo ut potius
Marturinæintelligi debeant : nisi hac appellatione decora ista nigredo subfuscum in
Grisiisseu
Variiscolorem spectet.
Saphistrin, Saphirus minoris pretii, in Lit. remiss. ann. 1449. ex Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 349 :
Demanda icellui Vincent quelle pierre c'estoit ; et icellui feu Jourdain respondi
que c'estoit ung Saphistrin d'Almaigne ou topasse,.... icellui Genilhac dist qu'il ne
cuidoit point que ce feust Saphistrin, et ledit Vincent dist que c'estoit ambre, et le
suppliant dist que c'estoit cristail ou bericle.