sapientes
Conservatoresdicuntur.
Hoc etiam tempore Polentani, quamquam vires quotidie majores Ravennæ accipientes,
primi ex sententta rempublicam administrare : ab Senatu tamen Ravennati Magistratus accipere, quibus Consules et Rectores civitatis vocabantur. Verum Lambertus
ac Ostasius fratres ea mutantes vocabula, quæ in vetustis eorum temporum codicibus nos
legimus, pro Rectoribus et Antianis, Consulibusque, novem scilicet, et quandoque sex
hominibus, qui Magistratum civitatis obirent, ipsi Sapientes appellarunt, quod nomen
adhuc superest. Sed longe antea illud obtinuit in aliis Lombardiæ civitatibus,
ut colligere licet ex Ottone et Acerbo Morena in Hist. Rerum Laudensium pag. 4. 5. 93.
104. 123. Adde Albertinum Mussatum lib. 4. de Gestis Italicor. post Henric. VII. rubr. 1.
Rollandinum lib. 3. cap. 8. sapientesappellatos.
Sage-hommeusurparunt nostri. Petrus de Fontanis in Consil. cap. 21. n. 64 :
Celsus qui fut Sage-hom de
loix.