scholae
Scholæappellatæ fuerint : verbi gratia
Scholæ Palatinæ, seu cohortes variæ
Scholisexcubabant, quarum dignitas varia fuit, pro modo stipendiorum, quæ merebant, ac gradus, quem eæ obtinebant. Nam, ut ait Vegetius lib. 2. cap. 21 :
quasi in orbem quemdam per diversas cohortes et diversas Scholas
milites promovebantur, ita ut ex prima cohorte ad gradum quempiam promotus vadat ad
decimam cohortem, et rursus ad ea crescentibus stipendiis cum majore gradu per alias
recurrat ad primam. S. Ambrosius in Epist. 1. ad Corinth. cap. 1. initio :
Scholæ enim sunt, quæ positis in se dant dignitatem, ut loci honor hominem faciat
gloriosum, non propria laus. Procopius lib. 4. Gothic. cap. 27 : Ἀρχοντά τε καθεστήσατο ἑνὸς τῶν ἐπὶ τοῦ παλατίου φυλακῆς τεταγμένων
λόχων, οὕσπερ σχόλας ὀνομάζουσιν.Scholasdictas putant propter disciplinam, qua eæ regebantur : atque ut Scholæ publicæ, ipsique adeo Scholastici in varias
Scholas, quas
Classesvulgo dicimus, pro facultatum, quæ in iis docebantur, varietate distinguebantur, ita schola Palatina in varias classes distributa erat, suis singulas nominibus appellatas. Quo spectant hæc ex Epistola Episcopor. Franciæ ad Ludov. II. Reg. cap. 12 :
Et ideo domus Regis Schola dicitur, id est, disciplina : quia non tantum
Scholastici, id est, disciplinati et bene correcti sunt, sicut alii ; sed potius ipsa
Schola, quæ interpretatur disciplina, id est, correctio dicitur ; quæ alios habitu,
incessu, verbo et actu, atque totius vanitatis continentia corrigat. De Palatina
Schola sic Corripus lib. 3. num. 5. vers. 158 :
Acciti proceres omnes Scholaque Palati est
Jussa suis astare locis, etc.
Ad eum nimirum
Palatii pertinet disciplina, ipse insolentium Scholarum mores procellosos moderationis
suæ terminis prospere disserenat. In Notitia Imperii recensentur Scholæ istæ
Palatinæ sub dispositione viri illustris Magistri officiorum, scilicet Schola
scutariorum prima, Schola scutariorum secunda, Schola gentilium seniorum, etc. Vide
Glossar. med. Græcit. col. 1509.Schola de Rege et de suos germanos testes Sancio Galindonis et
Joseph testes, et omnes qui fuerunt in exercitu Regis, testes.Scholanude in veteribus Consuetudinibus Floriacensis Monasterii pag. 404. dicitur, pro Cantorum Ecclesiæ ordine, de qua egimus in
Cantor, Cantus.
Benedicat Episcopus aquam simpliciter,
prout fit in dominicis diebus,.... quo facto inchoat, Scola prosequente, antiphonam,
asperges me, etc.Magister ScholæCantorum, Præcentor. Monachus Sangallensis lib. 1. de Carolo M. cap. 5 :
Fuit autem consuetudo, ut Magister Scholæ designaret pridie singulis quod
responsorium cantare deberent in nocte Nativitatis Christi. Idem porro, qui
Prior Scholæ Cantorum, in Epistola 43. Pauli PP. ad Pipinum tom. 3. Histor. Francor.
Quidquid super Crucem offertur,
Scholæ Crucis debet esse. Vide in Crux.Hanc itaque Scholam dominicam legere convenit, quia scientia recte loquendi, et
scribendi ratio in ipsa consistit.mappamlavaturo porrigunt. Cencius supra laudatus pag. 173 :
Deinde dominus Papa intrat sacrarium, et exuit planetam : ubi Schola
mappulariorum, et cubiculariorum habent aquam calidam paratam ad abluendos pedes dom.
Papæ.Poppo Prior Scholæ
Regionariæ cum omnibus suis Subdiaconis. Vide Regionarii.Majorentes vero mantellis sericis et
baculis, qui vocantur Schola stimulati, custodientes processionem, ne aliquis se
intromittat. Pag. 140 : Delungariis quoque, id est, præfectis navalibus,
et majorentibus, qui dicuntur Schola stimulati, et ceteris laicis principibus.
Rursum pag. 198 : De Majorentibus, qui Stimulati dicuntur. Majorentes autem ad
curiam accedere non debent pro servitio aliquo faciendo, seu pro alio, nisi in die
coronationis dom. Papæ, qui, dum equitat, baculos habentes in manibus viam parant,
multitudinem populi removendo : propter quod ipsa die comedere debent cum Dom. Papa.
Iidem etiam majorentes Stimulati Schola vocantur.Virgariorum. Idem Cencius pag. 204 :
Et quiescit
(Papa) lecto ibi a Schola virgarum prædicto modo aptato.Puerosvulgo vocabant, iique ut plurimum ex iis quos
Oblatosnuncupabant, in literis humanioribus et Theologicis secundum ætatis cujusque capacitatem informabantur. Conventus Aquisgran. ann. 817. cap. 45 :
Ut
Schola in Monasterio non habeatur, nisi eorum qui oblati
sunt. Tabularium Monasterii S. Andreæ Viennensis : Si uxor
ejus Ufisia supervixerit, eum teneat vita sua : et si filium habuerit, mittatur in
Schola Monasteriali ; deturque ei portio hæreditatis meliorata inter fratres suos,
sanctoque Andreæ perveniat.
Juvenes et pueri
strenue instituebantur norma regulari,... omniumque litterarum
doctrina.Scholas in Monasterio, nisi eorum qui oblati sunt, vetat Collatio Abbatum habita
Aquis sub Ludovico Pio cap. 45. Scholas Claustrales vocant Eckehardus
junior cap. 1. pag. 36. et Eckehardus Minimus de Casibus S. Galli cap. 7. quibus
opponuntur, iisdem Scholæ Canonicæ, id est, Canonicorum : seu, ut aliis placet, in
quibus pueri seculares extra Claustrum a Monachis literis instituebantur. Cujusmodi fuere
Scholæ a Theodoro Studita institutæ, de quibus Scriptor Vitæ Nicolai Studitæ edit. a
Combefisio pag. 895. de Scholis Monasticis agunt Aimoinus in Vita S. Abbonis Floriac.
Abbat. cap. 1. Petrus Damian. lib. 2. Ep. 18. sub finem, Trithemius in Chronico
Hirsaugiensi ann. 890. et lib. de Viris illustr. Ord. S. Benedicti cap. 6. Browerus lib.
1. Antiq. Fuldensium cap. 9. 10. 11. Scholasin villis et vicis habere jubentur Presbyteri apud Theodulphum in Capitul. cap. 20. et Attonem Episc. in Capitulari cap. 61.
Scholas publicasin Episcopiis a Carolo Magno primum institutas, et deinde a successoribus vel ab Archiepiscopis, in quibus literis imbuerentur Clerici, docent Capitula Caroli M. lib. 2. cap. 5. ejusdem Caroli M. Epistola seu Constitutio, edita a Sirmondo tom. 2. Concil. Gall. Charta ejusdem Caroli M. pro fundatione Episcopatus Osnabrugensis apud Miræum in Cod. donat. piar. pag. 48. Addit. 2. Ludov. Pii cap. 5. Concilium Cabilon. II. cap. 3. Parisiense sub Ludovico Pio lib. 3. cap. 13. Capitulare Aquisgranense n. 789. cap. 72. Capitulare Theodulfi cap. 19. 20. Conventus Aquisgran. ann. 817. cap. 45. Helgaudus in Roberto Rege Franciæ initio, Herimannus de Restaurat. Ecclesiæ Tornacensis cap. 1. Hugo Flaviniacensis in Chronico pag. 160. Adam Bremensis cap. 57. Vita S. Meinwerci Episcopi Paderbornensis apud Gretzer. ad Philippum Eystetensem pag. 187. Petrus Damian. lib. 3. Epist. 8. initio, etc.
Itaque natus et adultus (Stephanus) præceptoribus traditur, ut in
Schola Ecclesiæ litteris sacris imbueretur. Celebris imprimis fuit Schola
Turonica, ut ex Formul. antiq. Promot. Episcop. colligitur : Item : ubi didicisti
? item ipse : in Schola Turonica liberalibus disciplinis erudiendus traditus
sum.Scholævero jus, seu eam tenendi in ejusmodi villis, inter jura dominica recensetur : adeo ut dominos laicos id sibi asseruisse, et Presbyteris ademisse colligatur in Charta Balduini de Radueriis, in Monastico Anglic. tom. 2. pag.
Ut dignitatem suam plenam, et omnes
suas liberas consuetudines in omnibus rebus honorifice habeant, sicut antiquitus semper
habere solebant, villæ scilicet ipsius Scholam, suam liberam curiam cum soce et sace,
tol, et then, etc. Alia Henrici I. Regis Angliæ pro Prioratu Huntedunensi ibid.
pag. 26 : Et Capellam Castelli de Huntendon cum pertinentiis suis, et Scholam
ejusdem villæ, ita ut nullus aliquam infra Huntedonscira absque illorum licentia
teneat. Vide Epist. 44. Alexandri III. PP. apud Sirmondum.Dum igitur Venetias
applicassent,... in monasterio S. Georgii corpus (S. Stephani) devotissime
collocarunt : sub cujus vocabulo innumeri cives Scholam celeberrimam
perfecerunt. Vide eumdem ann. 1113. Vetus Charta apud Puricellum in Monumentis
Ambrosianæ Mediolanensis Basilicæ pag. 691 : Si pro sepeliendis corporibus
defunctorum Abbas vel Præpositus a defunctorum propinquis, qui ad Scholas suas
pertinent, ad sonandum tintinnabulum invitati fuerint, illa pars, ad quam prædicta
Schola pertinuerit, pulsandi tintinnabulum liberam potestatem habeat.Escole, eadem acceptione, in Lit. ann. 1394. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 686.
Vegloni apparent
in ecclesia et processionibus, cum eorum cottis et sacerdotalibus birettis et vestibus.
Mulieres etiam viduali habitu et velatæ, in solemnibus missarum offerunt sacerdoti
celebranti panem et vinum ad instar Melchisedech. Sed mulieres numquam intrant chorum :
immo sacerdos celebrans venit usque ad portam chori, ibique earum oblationes recipit. Et
vulgariter appellatur Schola S. Ambrosii. Et quotiescumque fiunt aliquæ processiones,
eis interveniunt cum particulari vexillo suæ crucis. Prior vero horum defert pluviale
temporibus debitis, et flagellum S. Ambrosii.Vel cunctos et consortes nostros Scolæ piscatorum
Patoreno, seu filii et nepotibus nostris, qui in ipsa Scola ad pisces capiendos
permanere voluerint.Nam omnes Synagogæ Judæorum, quæ Scholæ ab ipsis vocantur, ubi Judæi sub nomine
fictæ religionis causa orationis quotidie conveniebant, prius mundari jussit.
Matth. Paris ann. 1253 : Et acclamatum est in Schola Judæorum Londinensi, quod
Abbas et Conventus memoratus quietus est ab omni hujusmodi debito, etc.
Confirmamus vobis (Judæis) Scolam quæ dicitur
Scola Mejana, et aliam Scolam quæ dicitur Scola Major, quæ Scolæ sunt in villa
inferioris Massiliæ, et Scolam quæ est in civitate episcopali Massiliæ. Charta
Ludovici Reg. Siciliæ ann. 1385 : Item confirmant dicti Domina et Rex ac Comites
Judæis in dicta urbe Arelatis habitantibus..... domos, carrerias,..... et Scolam in
qua celebrant eorum officia. Escole etiamnum Synagogam vocant
Judæi Avenionenses.