scholanus
Quia vero intelleximus, in quibusdam
nostræ diœcesis ecclesiis ministrum quem Scholanum vocamus, suum munus ob minorem ætatem
exequi non posse ; mandamus ut is in posterum habeatur, qui et deferendæ Cruci et aliis
faciendis quæ ministerio ecclesiæ sunt necessaria, sufficere possit. Alia
Synodus ann. 1594. ibid. pag. 712 : Templorum ministri quos Scholanos vocamus, non
modo sacras vestes ex officio contrectant complicantes et explicantes, Crucem etiam suæ
ecclesiæ erectam publice deferentes ; sed subinde munere funguntur proximo iis qui
sacris ordinibus sunt initiati. Vide infra in
Scholasticus.