sequimentum
Seguire, pro
Eseguire, exequi. Charta ann. 1218. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 411 :
Consilium Mantuæ civitatis..... fecit in breve Sequimenti Mantuæ
civitatis, priusquam faceret Sequimentum, scribi et legi in eodem consilio quoddam
capitulum renovandi sacramenta societatis factæ inter Mutinenses et Mantuanos,
etc.Ordinaverunt quod omnes et singuli milites cavallatores communis
Florentiæ, electi et inventi ad Sequimentum et pro Sequimento felicis et victoriosi
insignis regalis communis, qui et quot electi et deputati fuerunt ad Sequimentum et
custodiam regalis banderiæ,..... debeant esse et sequi egregium virum, qui dictum
insignem portabit, et commorari sub ipso insigni.