sequipes
Unde
ego Sequipedes vestros dirigere studebo meos missos ad eumdem vestrum
Regem, etc. In S. Zacharia pag. 77 : Egressus de Ravennatium urbe, in
finibus Longobardorum ingressus, Sequipes factus est suis Missis. Et pag. 86 :
Conjungens vero Christianissimus Pipinus Francorum Rex, Sequipes etiam ejus et
antefatus beatissimus Papa factus usque ad muros civitatis Papiæ utrique pervenerunt.
Conjungens vero Beneventanorum princeps Grimoald, Sequipes etiam ejus
antefatus Radelchis, etc. Guido in Prologo ad Discipl. Farf. : Pater
vero Hugo, Sequipeda ejus effectus in regali cœnobio, etc.Canis sequipeda, apud Joan. Sarisber. lib. 1. Policrat. cap. 13. Vide eumdem lib. 3. cap. 6.
Ut per angustam viam eorumdem Sanctorum valeamus Sequipedes esse. Habetur
rursum ibidem cap. 1. et 7. Diurnus Romanus cap. 2. tit. 9 : Ut vere eorum
discipulus et Sequipeda. Vita S. Sulpitii Pii Episc. Bitur. cap. 6 :
Addebat etiam Beati Sequipeda, etc.
Cujus religionis dum quondam beatissimum Æmilianum Sequipedam verissime
reperiret, etc.