solidatum
Reddensque
ei Solidatum, quod aspiciebat ad regnum Austrasiorum, hoc totum exinde, quod citra
Ligerim, vel Provinciæ partibus situm erat, suæ ditioni retinuit. Idem cap. 32 :
Insuper sacramentis firmaverunt, ut Neptricum et Burgundia Solidato ordine ad
regnum Hludovici post Dagoberti Regis discessum aspiceret. Eadem habet Chronicon
Fredegarii cap. 53. 76. Aurelianus Episcopus in Epist. ad Theudebertum Regem :
Prætereo generis tui stemma sydereum : taceo et istud, quod unicus sceptris,
multiplex populis, gente varius, dominatione unitus, Solidus regno, diffusus imperio. Ex
solido possidere, opponitur ex beneficio, apud Will. Malmesbur. lib. 1. de Gestis Pontificum :
Urbem (Cantuariam) , quam Archiepiscopus
Lanfrancus habuerat ex benéficio, isti (Anselmo) concessi ex
Solido, id est jure proprietatis et allodii possidendam. HincAltera pars, scilicet Monachi S. Victoris, habebat
aliam medietatem Solide et libere, quia prædictus honor totus est alodium S.
Victoris.