sonalium
Quod si avis amissa, antequam se recipiat in
pristinam libertatem, volando per arbores cum gettis et Sonaliis, ab aliquo fuerit cum
pastu, vel sine pastu vocata, et ad eum venerit, etc. Vita S. Humilitatis tom.
5. Maii pag. 207 : Die quadam mustella quædam cum pelteolo ad collum in cellam
introivit,.... super fenestram ascendit, dominam suam quasi deridendo inspexit, Sonalium
ibi deposuit, et quasi valedicens numquam comparuit. Ubaldinus in Indice ad Doc.
d'Amor. Barberini : Tractat de tribus quæ quasi unum sunt, aliquantulum in patria
Tusciæ differant in vulgari. Illi enim dicuntur armigeri, qui hastiludunt
cum Sonaliis et banderiis, et induti ad hoc tantum.