stantes
Lapsi, qui a fide defecerunt, Epist. 14 :
Præsente et Stantium plebe, quibus
et ipsis pro fide et timore suo honor habendus est. Epist. 31 : Oremus
pro lapsis, ut erigantur : oremus pro Stantibus, ut non ad ruinas usque
tententur. Ita Epist. 27. 30. 37. lib. de Lapsis, etc.De alio vero latus consortes usque ad Stantes qui sunt contra Marigniana.
Forte pro Stagnantes.
Termini vero istius alodis sunt ex una parte de
una petra, quam vocant Stantem antiquum, in directum usque ad viam publicam.
Germanis Stein, lapis, saxum ; unde
Joachim Steinvocant rupem in medio fere Danubii, qua Pataviense territorium ab Austria dividitur. Vide Stantivus.