staphilum
Ascendit inde ad ipsum Staphilum de
Maiella. Capitulare Radelchisi Principis Beneventani c. 10 : Inter
Beneventum et Consiam sit finis ad ipsum Staffilum.
Staphilum, in Chron. Salern. cap. 84. apud Pertz. Script. tom. 3. pag. 511.
Territorium... a quercu, quæ stat supra vallem rabiosam, usque ad Staphilum, qui
hac de causa situs est in trivio, quod est contra Sablatam, etc. Charta ann.
1141. apud Ughellum in Episcopis Cumanis : Et ab alio latere parte septentrionis
finiuntur in terra dominica, incipiens a Staphilo, et ut descendat directum.
Alia apud eumdem in Teatinis Episcopis : Sicut antiquis et justis limitibus
terminatur, scilicet a Stafilo inter montes, etc. Ita tom. 5. pag. 848. 876.
etc. Vim vocis ignorare se fatetur Angelus a Nuce, in Notis ad Chronicon Casinense. Quædam
de eodem vocabulo commentatus est Holstenius in Dissert. de Pila staffilari, edita cum notis ad Stephanum, quæ, nescio, an omnibus arrideant.
Staphilum, habetur, ni fallor, in Charta Langobardica in Chronico Beneventano S. Sophiæ pag. 573 :
A fine Venatoris per serra usque in Strafilum
inter duo rora, etc. Pag. 383. habetur Strafilium.