stantia
Isti Reges, dum viverent, stabant in Palatio magno inter Ecclesiam S. Mariæ,
Canonicam Decumanorum, ubi erant multæ Stantiæ. Inter alias erat una sala, quæ
continebat decem mllia personarum, etc.Sententia, uti præfert Lex Longobard. lib. 2. tit. 21. § 28.
Quia si Stantia, quam ante liberos homines tres aliquis
fecerit, stare debet ; quanto magis ea causa quæ per guadiam firmatur. Quibus
verbis minus consonare videtur Cangii emendatio : quam cum eam ob causam, tum ob
consentientes in hanc lectionem Codices editos et MSS. rejicit Muratorius, qui observat
Stantiamdixisse Longobardos, quod Itali appellant
Accordo, hoc est conventionem sive pactionem coram tribus liberis testibus, notario nullo adstante, initam. Vox derivata a
Stat, addit idem Muratorius, quod significat decretum est, deliberatum est. His addi potest Glossa in l. si quis debitorem. de debitis et gaudimoniis, ubi
Stantiaintelligitur Pactum obligatorium, in quo omnino stare debetur.
Statutum est quod Potestas Saluciarum teneatur singulo trimestre eligi
facere ad brevia in consilio duos Stantiatores, qui habeant omnimodam potestatem taxandi
et Stantiandi carnes, vinum, panem, pisces, oleum, caseum et butyrum.... Nec possint
dicti Stantiatores dare licentiam alicui personæ vendendi dictas res ultra Stantiam sub
pœna floren. 16. Statuta Montis Regal. fol. 48 : Item, statutum est quod
homines Rochebaudorum, etc. possint in eorum villis statuere et ordinare quicquid eis
placuerit super eorum mensuris et Stanciis, etc. Ibidem fol. 283 : Item,
statutum est quod dom. Vicarius faciat fieri Stanciam, ut infra. Et quod Stanciatores
non possint nec debeant vendere carnes plusquam eas vendunt macellarii, antequam fiat
Stancia per ipsos, sub pœna sol. 60. Pluries occurrit. Quo spectat, ni fallor,
Charta vernacula ann. 1403. in Chartul. Latiniac. ubi legitur, Ban ou Estanche de vin, quo significari videtur jus pretium imponendi vino distrahendo : nisi malis intelligere de jure vinum suum particulatim vendendi, aliis a vini proprii venditione cessantibus, a Gall.
Ban ou Estanche de vinex Chartul. Latiniac. diximus supra in Stagnum 4.
Parlamentum factum fuit in Castro-Franco episcopatus Bononiæ per ambaxatores
Communis Bononiæ pro ipso Communi, et per dom. Capitaneum populi Parmæ... Et quidquid
firmaverunt, Stantiatum et factum fuit per utrumque Commune. Ab eodem fonte Syndicus Communis teneatur fieri facere unam pintam de vitro factam in forma
unius amolæ, ad quam mensurentur et Stancientur sestarii et minæ.Item
Stanciatores tres, unus pro quolibet tercerio super victualibus, etc. Vide
supra.Quod dicti domini duces Sabaudiæ et
Mediolani non dabunt transitum, reductum vel receptum, Stantiam neque victualia, aut
aditum.... aliquibus inimicis alterius. Nostris Estais, pro Cunctabundus, negligens, quasi
stans. Mirac. B. M. V. MSS. lib. 1 :
Ombragés iert et Estais
A Dieu servir et à bien faire :
Mais à reuber et à mal faire
Estoit vistes et remuans.