statutarii
Statutarii, qui pro tempore fuerint, hoc statutum
et supradicta teneantur firmare et scribi facere in volumine statutorum Communis
civitatis Ferrarie. Statuta Genuens. lib. 1. cap. 8. fol. 15 : Et
teneatur dictus notarius sive Statutarius constitui et ordinari facere de prædicta
pecunia sex sacculos eosdem nobilium et duos eosdem
popularium.infra scripta statuta
condita sunt per Dominos ..... jurisperitos electos per Statutarios. Bulla
Innocentii PP. data Lugduni, in M. Pastorali Eccl. Parisiens. lib. 19. ch. 15 :
Excommunicatos nuncios,.... Statutarios et scriptores statutorum ipsorum.
Alia Bonifacii IX. PP. ann. 1391. apud Goldastum tom. 2. Constit. Imper. :
Potestates vero, Consules, Statutarii, et scriptores statutorum prædictorum, nec
non consiliarii locorum ipsorum, qui secundum Statuta et Consuetudines memoratas
judicarent, etc. Adde Concilium Turonense anno 1236. can. 3. Biterrense ann.
1246. can. 18. Ravennense ann. 1286. can. 9. etc. Et quod
statutum..... non possit deleri vel cancellari per credentiam, vel arengum, vel aliquos
Statuterios.