staupus
Stauf. Kero Mon. in Gloss. :
batis. Est autem
batisvas, vel etiam vas potorium.
Stauf,
Stouf.
Undecima
vero huba villicationi attinet, quatenus inde 8. parapsides, 8. Staupi, unum mortarium,
in Natali Domini, 40. quoque scutellæ in Pascha fratribus ministrentur.
Mensura
potus ænea Staupus. Charta apud Christianum tom. In signum fraternitatis Staupum vini
et panem album eidem exhibebimus, præbendalem unius diei vel duorum. Codex
censualis MS. Irminonis Abbatis Sangerm. fol. 34. v° : Solvit pullos
iii. ova xv. scindolas c. de sinapi plenum
Staupum. Hist. Novient. Monast. apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 1143 :
Abbas cellarium ingressus, mensuram potus æream inibi pendentem reperit. Cumque
a cellerario Staupum justitiæ fratrum esse cognovisset, statim arreptum lapidi
inlisit, ac totum in partes comminuit.Servis autem Staupis deauratis propinare
jussit. Hincmarus Remensis Opusc. 50 : Bibit quasi dimidium Staupum de
vino. Anastasius Bibl. in Nicolao I : Calices argenteos duos, et Staupos
argenteos duos, etc.Item
qualibet die anni tocius Staupum vini.Ille instituit in S. die
Paschæ Stoupum cum cifo et majori leibunculo. 8. Id. April. : In cujus
anniversario datur minor Stoupus de Balnea stupa retro muros. Occurrit ibi 14.
et 13. Kl. Maii, 5. Kl. Jul. 16. prid. Kl. Dec. et 5. Non. Decemb. et in Anniversariis
Alamannicæ Ecclesiæ tom. 2. Alamann. Goldasti pag. 190. 191. 192. et 193.Debet habere
unusquisque privatus demi esteu de moreto, etc. Stopum vini, et ministri 17. Stopos
vini.
Cuilibet prædictorum octo officiorum dantur 38. Stopi vini. Ibidem :
Quando dyaconi et sacerdotes minuunt sanguinem, tunc unus Stopus vini melioris
datur unicuique.Nos
Gevehardus nobilis de Quernuode..... donavimus et donamus domino abbati et conventui
Monasterii in Eylwerstorph tynam musti xviii. Stopas capientem ex vinea,
etc. Buschius lib. 3. de Reformat. Monaster. cap. 44. pag. 945 : Singuli
capsam cum speciebus confectis, et Stopam vini pretiosi ei propinantes.Stopus. Statuta Placentiæ lib. 6. fol. 67 :
Quælibet
villa habeat unum starium ad minus et unum Stopellum bullatos bulla Communis : qui
sestarius et Stopellus sint in custodia consulis illius villæ.staupus, in Miraculis S. Valburgis Virg. lib. 2. cap. 5. apud Canisium et Stewartium usurpatur pro
Cicindile, aut lucerna ardente ante corpus S. Valburgis, quod esset in modum
staupi, seu crateris efficta :
Suam
Staupulus haud valens ferre injuriam, imo virginis, ad cujus pendebat signorum memoriam,
displicante se, in quo pendebat funiculo, iterum se dimisit inferius.calix consecratus. Sed an ejusdem originis, cujus
staupus, non ausim definire. Leg. forte
Scriptus.
Scyphus?