stellata
Et fuit refortificatus passus optimis Stellatis, et ponte, atque armatis
navigiis. HincFerrarienses armata manu et cum navilio iverunt
Consandalum, quia cives Argentæ acceperant catenas Stellatæ Consandoli
(sic) et combusserunt aliquam partem dictæ Stellatæ et certa
molendina. Infra : Tunc gentes legati habuerunt Stellatam cum aliis
fortalitiis. Vide Steccare, Stelengarda et
Stellonata.Quia jam pluries est compertum per officiales et custodes
ipsorum carcerum, in damnum et jacturam creditorum, ad quorum postulationem sunt
carcerati,... carceratos inter bastas non detineri, nec in Stellatas ; sed extra dictam
Stellatam, licet intra ostia, sive foris dictorum carcerum : .... ideo statuimus et
ordinamus, quod dicti custodes teneantur et debeant dictos carceratos inclusos tenere
inter bastam vel Stellatam, et non alibi. Vide mox Stellum.Blountin Nomolex. Anglic.