stelligeri
Psittacorumfactio. Albertus Argentinensis ann. 1218 :
Erat autem in illis
diebus partialitas inter nobiles Basilienses, hodieque durans inter Psittacos et
Stelligeros, quæ ex eo sumpsit originem. Cum olim Milites Basilienses ad torneamenta,
hastiludia, vel parlamenta alia cum multitudine egrederentur, et dicerentur, Qui sunt
isti ? tum dicebatur, Scolarii et Monachi
Basilienses, qui erant excellentiores. De quo alii commoti, consilio
habito, fecerunt vexillum albæ stellæ magnæ in rubeo campo, quod in torneamentis et
alibi efferebant : sub quo signo erant progenies de Eptingen, etc. Alii vero fecerunt
viridem psittacum in albo campo, etc. Adde Annales Colmarienses ann. 1271.
Historia Landgraviorum Thuringiæ cap. 119. anno D. 1372 : Surrexit una societas,
nominantes se Stelligeros, et portaverunt stellas : quorum Capitaneus principalis erat
Dux Otto Brunswicensis, et adhuc tres alii. Illi enim numero quasi duo millia de Rheno,
de Hassia, de Westphalia, de Saxonia, de Buchovia, ac Franconia compromiserunt et
juraverunt se velle mutuo defendere, et potenter resistere tam principibus, quam aliis
nobilibus ubique constitutis, etc. Vide supra in
Stellarii.