suthdure
Deinde sub medio longitudinis aulæ ipsius duæ turres erant
prominentes ultra Ecclesiæ alas : quarum una, quæ in austro erat, sub honore B. Gregorii
PP. altare in medio sui dedicatum habebat ; et in latere principale hostium Ecclesiæ,
quod antiquitus ab Anglis, et nunc usque Suthdure dicitur. Quod hostium antiquorum
Legibus Regum suo nomine sæpe exprimitur. In quibus etiam omnes querelas totius regni,
quæ in Hundredis vel Comitatibus, uno vel pluribus, vel certe in Curia Regis non possent
legaliter diffiniri, finem inibi, sicut in Curia Regis summi, sortiri debere
discernitur. Quæ quidem postrema verba satis docent hocce loco facta judicia Dei, uti vocabant, cum scilicet lites judicio ordinario dirimi non poterant.