synodare
De synodo a nobis quid agendum nuperime acto. Scitis enim,
scitis, me semper hoc agere ideo distulisse, cum bis in anno idem præceptum sit facere,
quod dicerem me unde Synodare deberem, omnino nescire. Solet enim in Synodis, si quid
contra Canones actum est, emendari. Charta Paschalis I. PP. in Bullario
Casinensi tom. 2. pag. 22 : Nullus autem Episcopus audeat Synodare vel
excommunicare Monachum vel Clericum ipsius Monasterii, quos prædicto suo Abbati suisque
successoribus concedimus monendos et constringendos, etc. Bulla Benedicti VIII.
PP. ann. 1028. pag. 80 : Ut nullus Episcopus præsumat in jamdicto Monasterio, vel
in Ecclesiis sibi subjectis, Sacerdotem excommunicare, vel ad Synodum provocare,
etc. Correctionis scilicet gratia.