synodica
Synodicæ litteræ, in Synodo Tullensi apud Saponarias cap. 7.
Synodales Epistolæ, apud Ordericum Vitalem lib. 9 : Odo Episcopus
Bajocensis, Gislebertus Ebroicensis, et Serlo Sagiensis, Legati quoque aliorum de
Normannia Præsulum cum excusatoriis apicibus Arvernensi Concilio interfuerunt et inde
cum benedictione Apostolica regressi, Synodales Epistolas Coëpiscopis suis
detulerunt. S. Hieronymus Epist. 11 : Cum in Chartis Ecclesiasticis juvarem
Damasum, Romanæ urbis Episcopum, et Orientis atque Occidentis Synodicis consultationibus
responderem, etc. Ejusmodi Synodicæ habentur complures in Conciliorum
Collectione de quibus etiam copiose Joannes Constantinopolitanus Antistes Synodicam ei misit, atque ad eum rescriptis
idem usus est Pontifex. Gregorius M. loco laudato : Sed quia consuetudo
non est, ut prius quam ad nos ejus (Patriarchæ) Synodica deferatur,
debeamus scribere, idcirco distulimus, etc. Adde Liberatum Diacon. cap. 18. pag.
127. postremæ edit. et S. Hieronymum lib. 3. in Ruffinum cap. 5. et Epist. 71. Theophilum
Alexandrinum Epist. 67. inter Epist. Hieron. etc. Quin etiam ea rescripta Synodicæ pariter
nomenclatura donantur ab eodem Liberato cap. 18 : Ubi ergo ad plenum detectus est
Acacius hæreticus, Papa Felix in literis suis Synodicis Acacium sic posuit : Peccasti,
ne adjicias, etc. Unde conjicere licet, Synodicas ejusmodi litteras appellatas,
non quod in Synodo, in qua creati erant Pontifices, exaratæ essent, quod volunt viri
doctissimi ; sed quod ita Epistolas de fide appellari usus obtinuisset, cujusmodi erant
eæ, quæ ab ipsis Synodicis mitti solebant. Vide virum eruditiss. Joan. Garnerium in Notis
ad Liberati caput 18.Unde igitur
Synodus ageretur, nil amplius, quod emendaretur, invento ? Sciscitatus itaque de fide
illorum, inveni plurimos neque ipsum sapere Symbolum, qui fuisse creditur Apostolorum.
Hac occasione Synodicam scribere omnibus Presbyteris sum compulsus, in qua continetur
primitus ita suasum.