tala
tāla, s. talla.
tara [? l. talassio, tela ],webgereþru
tala,ber
tala,webgerodes
Tala, Provincialibus
Tale, Gall.
Dono prædicto hospitali (Perpinianensi) ut bestiæ ejus habeant pascua
in omnem terram nostram, ita ut non faciant Talam, et si faciant Talam, emendent illam
consilio bonorum hominum. Rursum occurrit ibid. col. 1395. in Constit. Petri
Regis Aragon. supra laudatis in v. Maleficium ; ubi legitur Cala, male, ut jam ibi notatum est. Charta Raymundi Comitis Tolos. ann. 1177. pro S. Ægidio Arelat. :
Dono per totam terram nostro dominio subditam plenissimum et
liberrimum jus pascendi sua pecora et armenta, eorum tamen pastores et
armentarios cautos et pervigiles esse volo, ne Talam faciant, id est, segetes alienas
non depascant. Talas et vastationes bonorum, in Charta ann. 1270. ex Archivo S.
Victoris Massil. : Talam facientes vel damnum aliquod dantes in vineis, ortis,
bladis et aliis defensis, in Sententia arbitrali MS. ann. 1292. inter Abbatem et
Consules de Gimonte. Adde Statuta Massil. lib. 2. cap. 32. lib. 5. cap. 19. § 13. cap. 20.
§ 2. Statuta Montis-Olivi diœcesis Carcasson. ann. 1231. apud Marten. tom. 1. Anecdot.
col. 968. Statuta MSS. Augerii II. Episc. Conseran. ann. 1280. rubr. de restitutione,
Chartam ann. 1342. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 442. col. 2. etc. Simili, ni fallor,
notione Consuetudines Furnenses MSS. ex Archivo Audomarensi : Quicumque fur cum
pronuntia captus fuerit, debet in vierscara adduci et ibi debet audire allegationes, id
est Tala et Weidtala per manum ipsius, qui eum cepit, et quatuor bonorum virorum.
Tala et Wedertala, apud Warnkœnig. Hist. Flandr. tom. 2. Probat. pag. 74. art. 10. Accusatio et defensio. Vide ibi et mox Talemanni.
Cum per cæca cupiditate per loca orbana
semper hostis antiquus bella consurget, et solent homines perfidi et pessimi per malus
intolerabilia mala subire, tam ab hostibus, quam latrunculus, per Talas et fortes, per
captores et rapacis conmovere et conmutare gravis damnos ætatis. Ubi per
Talasintelligi possent vastatores seu damna inferentes. Vide mox Talare.
Si contingeret quod Talla seu damnum, etc. Sententia arbitralis inter
Dominos et incolas Calliani ann. 1497 : Item cum prædictis hominibus de Caliano
contingat aliquando damna eisdem inferri in eorum eysartis et possessionibus, et Tallas
tam per homines privatos quam exteros, quam animalia seu averia...... pro prædictis
damnis et Tallis æstimandis, etc.de Mazaugues:
Quod si familia laica.... Talliam faceret vel damnum daret.... in
bladibus, pratis et aliis consimilibus.Talaseu damno exigitur. Charta ann. 1323. ex Tabul. Massil. :
Salvo quod si bannum commiserint in vineis, bladis, ortis et pratis, quod
pro ipsa animalia bannum et Talam solvunt.Concessi
dilectis in Christo monachis B. Martini Majorismonasterii..... calfagium in foresta
nostra de Rocha in Tala et branchia ad usum domus suæ, quantum eis opus fuerit in
perpetuum.Cunabula nuptiarum. Glossar. vet. ex Cod. reg. 7641.