talare
Taliare, ut et Gallicum
Tailler, Italicum
Tagliare; unde
Talareproprie sit Scindendo vastare.
Si quis præsumpserit
infra provinciam hostiliter res Ducis invadere, et ipsas Talare, et post hæc convictus
fuerit, quicquid ibi toltum fuerit, mancipia, pecuniam, omnia tripliciter
restituat. Rex Ripuar. tit. 64 : Et quanticumque post auctorem sanguinis
effusores, vel post tres priores fuerint, unusquisque 15. sol. mulctetur, et, quidquid
ibi Talaverint, restituant. Eadem, ni fallor, notioneTalaredictum est a
Tala, vastatio, damnum, ut superius observavimus.
Memini, quod dicebat pius Episcopus, dum Talando quasi fugientes redirent, Miro
modo fugiendo adversarios nostros superamus. Supra dixit vineas demoliri. Cap. seq. :
Peracto igitur Talæ hujus negotio, etc.
Pro quodam blado quod Talaverat cum ovibus suis,
emendavit quatuor sextarios annonæ ei cujus erat bladum talatum. Tabularium B.
Mariæ Piperac. : Pastores dicti Comitis cum dicto bestiario Talaverunt blada
dictæ parochiæ. Et alibi : Pratum Talaverunt et destruxerunt.
Charta ann. 1302. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 98 : Talaverunt vineas et prata et
animalia prædaverunt. Alia ann. 1339. ibid. pag. 376 : Ne quisquam...
nemora scindere, accipere vel Talare...... audeat. Alia ann. 1342. ibid. pag.
441 : Mandamenta Talavistis, multas arbores.... tam furtive et clandestine, quam
palam scindistis.Qui inveniet Talatorem in vinea, sive
sua, sive alterius, vel in prato deves (i. vetito) vel in viridario, vel in
horto, vel in arbore, vel in segetibus hominum urbis Tolosæ, vel suburbii, capiat eum,
et retineat, si potest : et ille Talator factum talem emendet illi, cujus est honor,
etc. Concilium Biterrense ann. 1246. cap. 18 : Et illi
(excommunicantur) qui vineis, bladis, arboribus Talam faciunt, et aliis
bonis, quæ ad Ecclesiam pertinent, etc. Synodus Nemausensis ann. 1284. cap. de
Pœnitentia : De Talis et incendiis, etc. Charta ann. 1383. apud Guesnaium
in Annalibus Massil. pag. 437 : Quingentos balistarios, quingentos pavesiatores,
Talatores, vastatores et bombardas in magno numero pro faciendo vastum ante civitatem
Aquensem, etc. Hispani etiamnum Talar, dicunt, pro agros depopulari, et
Tala, pro depopulatio. Sed et
de Yepezin Chron. Ord. S. Benedicti tom. 1 :
Et per omnes terminos plantare et
arrumpere licentiam habeant fratres de Ecclesia S. Petri, ubi voluerint ligna Talare,
aut herbare garda, aut vinis per cofinus, aut carro per qualecunque ambulare,
etc. In alia Charta æræ 1018. ibidem : Nullusque sit ausus aliqua terra
laborare, neque pascua aliqua ibi defendere, neque vinea plantare, vel aliqua ligna
abscindere, etc. Vide Observantias Regni Aragon. pag. 26. 36. edit. 1624. et
Repertorium Michaëlis del Molinoin
Alcaydus, Diffidamentum, et
Talator.
Ponit iterum P. Bonitus, quod Petrus
Altrannus Talavit quendam clausum suum, etc. Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 105.
ex Cod. reg. 4659 : Statuimus quod si quis Talaverit vel erradicaverit, vel Talari
seu erradicari fecerit, pro singulis corgonibus Talatis vel erradicatis solvat communi
nomine pœnæ tres solidos.Talervero, Atterere, frangere, vulgo
Les cyrurgiens qui firent le rapport que icelle femme
estoit Talée et froissée de ses membres, tout ainsi que s'elle feust cheue d'un arbre à
terre.Item Vitali Astruch...... duo vasa vinaria, quolibet unius modii, et
unam tinam quam ego emi, quæ tina Talat unum modium et dimidii vini.