Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

talamasca

TALAMASCA
. Vetus Gloss. MS. : Πέτμα, Delusio imaginaria, Talemasca. Theodulfus Aurel. in Epigrammate de Talamasca : Pusio personæ cum vultum obducit inanem,   Quod tremit hinc terret ; quod fugit inde fugat. Credo et prostratus jacuit, palmasque tetendit,   Ante Redemptorem parvula membra movens. Hincmarus in Capitul. ad Presbyt. diœcesis suæ cap. 14. Regino lib. 1. cap. 213. et Burchard. lib. 2. cap. 161 : Nec larvas Dæmonum, quas vulgo Talamascas dicunt, ibi ante se ferri consentiat. Apud Kilianum Talmasche, est larva, ut Talmaschen, larvam induere. Vide Masca.
Talamascæ Litteræ
, pro occultis, et quæ talamascis ac sortilegis solis notæ sunt, et iis quibuscum de earum literarum significatione con ventum est. Fragmentum Odonis Ariberti de cæde Bernardi Comitis Barcinonensis : Cætera, quæ pandere periculosum est, literis Talamascis inscribam. Vide supra Cifræ.
Talamatium
. Chronicon Parmense ad annum 1308. apud Murator. tom. 9. col. 873 : Qui fecerant per ipsas communitates multa Talamatia et insignia eorum, quæ ibi habebant, suis aciebus ordinatis, iverunt contra dictum dominum Ghibertum.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list