teisia
Brusseltom. 2. de Feudorum usu ad calcem pag.
De
iiiixx . Teisis muri levandis xxviii. l. De
xl. Teisiis de apenticio xxviii. l.Abbas convenit cum granchiario de una domo ibidem facienda,
quæ habebit 8. Taisias longitudinis, et 3. pignacula et solarium per totum, etc.
Libertates villæ Gagiacensis in Ducatu Burgundiæ ann. 1266. apud Perardum : Pro
qualibet Teysa cujuslibet domus dictæ villæ, nos et successores nostri habere debemus 4.
denarios Viennenses censuales, solvendos annuatim in festo B. Michaëlis, ex illa parte
videlicet in qua est ingressus principalis, et egressus. Idem ferme habetur in
Chartis libertatum villæ Baugiaci ann. 1250. et Jasseronis ann. 1283. apud Guichenonum in
Hist. Sebusiana pag. 63. 106. ex quibus constat, non nuperam esse præstationem, quam
nostri vocant le Toisé des maisons. Vide Tensa.
Donec..... de muris Tolosanis dirutum sit usque ad quingentas
Taysias rapinales. Statuta Montis-regalis pag. 275 : Quilibet textor et
textrix debeant habere Teisam ordinatam orditoriam, ad quam texitur pannus, ita magnam
sicuti est illa consueta, duodecim palmorum. MS. :
Lui a le bon fer tranchant mis,
Et la lance une Tesée
Lui a parmy le corps passée.
Teisælongitudo variis in locis. Parisiensis est sex pedum, Lugdunensis vero est septem pedum cum dimidio, ut et Bellijocensis ; quare emendandum est quod ait Cangius in
Peda 2.ex Charta Humberti D. Bellijoci ann. 1233.