telarium
Eaque (pallia) sectis
quadratisque lignis munita, quæ Telaria vocant, ne rugosa aut sinuosa.......
conspiciantur. Forte Velaria.
Si fieri
potest, Telari ligneo affigatur extente (pallium altaris :) sed illa cautio
adhibeatur in Telaris asserculo superiore, ut ejus angulus inferior cui pallium adhæret,
omnino recidatur.Instrumentum texendi, Johanni de Janua :
Item quod aliquis testor non debeat lixare telas, mantilia vel toalias cum
gladio, garreria seu re aliqua super Telario , etc. Eadem, ut videtur, notione
Concilium Compostell. ann. 1031. cap. 5 : Interdicimus ut nullus Christianus
auguria et incantationes faciat, nec lunæ prosemina, nec animalia immunda, nec
mulierculas ad Telaria suspendere. Hinc emendandam existimo aliam Synodum
Compostell. ann. 1056. cap. 5 : Iterum interdicimus omnes Christianos auguria et
incantationes et lunæ prosemina, nec ad animalia domanda, nec mulierculas ad telas alia
suspendere, quia omnia cuncta idololatria est. Ubi telasnon male legatur :
telaquippe non tantum dicitur opus quod texitur, sed etiam instrumentum ipsum, ut apud Virgil. Georg. 1. 285. et Ovid. Met. 6. 576. Superstitionis genus hic subindicatur.
Le suppliant ouvrant et faisant son mestier de tisserant
en son Teillier ou ouvrouer, etc.