trancheia
Statuit ne cogantur ire ad operationem castellanorum, sive
pontium, vel fossatorum reparandorum, vel Trancheiarum . Transactio ann. 1295. ex
Archivo Castellionis Paludis in Bressia : Castrum de Castellione cum fossatis
contiguis et Tranchia sive sissura. A cimeterio usque ad, in Charta ann. 1209. apud Thomasserium in Biturig. pag. 714. Rursum occurrit in Epistola ann. 1212. tom. 1. Anecd. Marten. col. 821. Vide infraTranchiam Domus-Dei de Meriaco
Trenchea.
Tranche, Instrumentum ferreum, quo terra proscinditur, ligo, vulgo
Le suppliant print une Tranche, et se
mist à becher. Vide infra Trenchia.In nemore etiam nostro,
quod Molleria appellatur, sibi concedimus Trancheias illas, quæ ab antiquo dono ducis
Aquitanorum habuit, perpetuo possidendas. Trencheia, ex eadem Ch. in Reg. A.
Chartoph. reg. ch. 33. In Charta vero hic memorata Guill. Aquit. ducis legitur :
Dono mortuam silvam de Moleria, quam acquisivi. Charta ann. 1407. in Reg.
feud. comitat. Pictav. ex Cam. Comput. Paris. fol. 129. r° : Ego Guillermus
Coaigne..... recognosco me tenere..... ad homagium ligium.... explectum meum seu usagium
vel Tranchiam meam, quod et quam habeo in nemore, publice appellato
Chavaigne.