transitorium
Transitoriæ consuetudines,apud Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 8. Ch. Phil. I. Reg. Franc. pro Abbat. Becci in 20. vol.
Insulis quoque et molendinis,
necnon et piscatoriis cum pontibus etiam cunctisque aquæ
Transitoriis.Quæ sive teloneum, sive Transitus nominatur, sive alio nomine dicitur, quod
solet exigi pro consuetudine fisci a vendentibus, vel ementibus, vel Transeuntibus.
Nullum teloneum, nullum pontaticum, nullum Transitum
vel exitum, nullum denique publicum terra aquave vectigal, aut pensionem monachi.....
in nullo regni nostri loco persolvant. Donatio ann. 20. Ludovici Regis :
Donavi Ecclesiæ Cluniacensi... omnes consuetudines, amnem quoque subter
currentem cum Transitu.Transaige, in Charta ann. 1387. inter Probat. tom. 3. Hist. Burg. pag. 109. col. 2 :
A nous seul
et pour le tout appartenoit esdits termes....... le peage, le passaige, Transaige, les
ventes, etc. Vide Transmissum.Ut nullus ad Palatium, vel in hostem
pergens, vel de Palatio, vel de
hoste rediens, tributum quod Transituras vocant, solvere cogatur.
Lex Longob. habet hoc loco Transitorium. Trastura, eadem notione in Chartis Italicis apud Ughellum tom. 4. pag. 787. 789. 795. Capitulare 5. Lud. Pii ann. 819. cap. 16.
Trasturasetiam habet, ubi Codd. alii
straturas, tricturas, tristuras, uti monet Baluzius. Rhenanus lib. 2. Rerum German. pag. 93. videtur legisse
straturas. Tresturasvero habet Charta Caroli C. ann. 18. Ind. 2. in Tabul. Dervensi :
Silvas etiam quas ex omni parte in circuitu monasterii concessimus, et
mercatum in prædicta villa Glonna, et Tresturas ad salem emendum, quas de pontanatico S.
Petro et B. Berchario in usus Monachorum tradidimus.Item in Campo Marcio Transitura debeat dare binos tremisses per singulas
naves. Vide supra Transfretatio.Missa
vero ordine suo agatur, usque dum diaconus dicit : Offerte vobis pacem,
et tamen non dicat et archiepiscopus non
det pacem ministris. Tunc archiepiscopus communicet cum clero et populo. Sic missa compleatur secundum
morem. Ibid. col. 899. ubi de die Paschæ : In ultimo vero officii Paschæ
canitur Alleluia. Transitorium vero canit chorus, magistro lectorum
incipiente, reiterando cum Gloria. Occurrit rursum ibid. col. 905. Vide
Transitus 2.