veglones
Ad subdiaconos de ipso ordine dent
solidos 12. ad Notarios sol. 5. ad Presbyteros Decumanorum ordine libras 4. et dimid. ad
lectores sol. 5. ad custodes sol. 4. ad Veglones den. 40. ad scriptanes majores et
minores, quod sunt breves quinque. Occurrunt eadem verba infra pag. 470. et 482.
Charta ann. 1100. apud Ughellum in Archiepisc. Mediolanensib. pag. 171 : Finito
autem officio, religiose et honorifice suscipiant majores tres solidos ex obedientiæ
munere, 12. denarios accipiant cum Veglionibus custodes, duos item denarios habeat, qui
crucem bajulaverit auream, etc. Idem Puricellus pag. 97. ait, ita etiamnum
appellari Mediolani utriusque sexus senes, (unde vocis etymon, a VeglioniItal.) indumenta suimet status et officii propria gestantes, qui quidem processibus Ecclesiasticis cum cruce interesse solent.
Senesnude dicuntur in Charta alia pag. 428.
Modus processionis talis est. Primo incedunt Vegloni et
Veglonæ decenter ornati et ornatæ.