vrna
Orla, seu
orula, Limbus, Gall.
Aliam planetam cum leonibus, Urnas de pallio longitudine passuum 4.
latitudine palmorum trium, pannum de altare diarodinum, etc. Lib. 3. cap. 11 :
Capitulum renovavit, illudque gypsea Urna in gyro, vitreisque fenestris ac
pulchro variorum marmorum pavimento decorans tegulis cooperuit. Cap. 20 :
Tunicam diapistin cum Urna amplissima a pedibus et manibus ac scapulis
aurea. Cap. 57 : Coopertorium cum Urna purpurea. Cap. 33. (al.
31 :) E quibus (iconis) decem ex quadratis prædictus Frater apud
Constantinopolim crasso argento sculpsit ac deauravit,..... rotundas vero omnes argentea
solum Urna 4. librarum circundans, cætera coloribus ac figuris depingi Græca peritia
curavit. Cap. 58. (al. 57 :) Coopertorium altaris sericum cum Urna
purpurea ornatum margaritis.Vini
carradæ et dimidia et duæ Urnæ, in Charta Anshelmi
Hic constituit 10. Urnas vini in Urebach in
anniversario ejus fratribus ad caritatem. Charta ann. 1289. apud Ludewig. tom.
4. Reliq. MSS. pag. 117 : Sex Urnas vini montani juris, et sexaginta denarios de
quodam agro, etc. Adde pag. 146. et 254. Hinc retinenda videtur hæc vox in
Charta Raimundi Comit. S. Egidii ann. 1164. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ
edit. col. 300. atque adeo emendanda in voce Ubia.Urna, pro Tributo, quod ex mensuris percipitur, in Charta Bereng. I. Ital. reg. ann. 897. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 97 :
Ut nulla magna parvaque persona
deinceps audeat..... teloneum ac redibitionem aliquam, seu Urnas atque mutas, vel ullas
collectas ab eis, vel a prædicto monasterio pertemptare ullo ingenio exigere.Item au jour de Noel une Urlée, deux mines
d'avoine, deux cappons, etc. Nisi, quod satis arridet, Placentæ genus
intelligas, quod in die Natalis domino a subditis vel prædiorum conductoribus offerri
solitum erat. Vide Panis natalitius et Torta 1.ad Urnam beatri Petripersolvi præcipit. Andreas Floriac. lib. 4. Mirac. S. Bened. MSS. :
Pridie quam viam
ingrederetur universæ carnis, quo sepeliendus foret præmonuit, locumque secus
exteriorem cryptæ sanctæ Crucis frontem indixit, indicendoque oravit. Porro id
pollinctoribus negligentibus, atque alias Urnam accelerantibus, etc. Vide
Vista 5. et Urceus.Fiunt
itaque fictiles Urnæ laminis ferreis exteriori parte colligatæ, minutisque carbonibus
implentur : ab extrinseca vero laminæ facie fundum versus forantur et aperiuntur usque
unius digiti foramen, ferreumque tubulum inde suscipiunt, cui tubus alius follem habens
adjungitur. Cum autem ignem carbones susceperint, dum sufflantur, similem flammæ
perficiunt combustionem. Quippe quæ lapidem penetrat atque confringit, aceto vel urina,
vel alio quopiam acrium superinfuso.