vrus
silvester: addunt Regiæ
Bufalus.
Nec non
et Punicis Oscisque verbis usi sunt Veteres, quorum imitatione peregrina verba non
respuit ut in illo, Silvestres uri assidue ; Uri enim Gallica vox est, qua feri boves
significantur. Aimoinus lib. 1. Hist. Franc. cap. 1. ubi de Herciniæ sylvæ
feris : Tertium est genus earum, quæ Uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo
infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna vis eorum est, et magna
velocitas ; neque homini neque feræ, quam conspexerint, parcunt. Hos studiose captos
foveis, interficiunt. Hoc se labore durant adolescentes, atque hoc genere venationis se
exercent,... amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus
differt. Hæc studiose conquisita ab labris argento circumducunt, atque amplissimis
epulis pro poculis utuntur. Postremis Aimoini verbis conveniunt, quæ scribit
Fulco lib. 1. viæ Hierosol. :
Uris cornua sunt immensæ concavitatis,
Ex quibus ampla satis, et lævia pocula fiunt.
Vitibus et mensis et honora et commoda prosunt,
Seu docti artifices ea quadrificata rotundent,
Integra sive sinant, et fissa caloribus aptent.
Idipsum Cæsar. lib. 7. et Plinius lib. 11. cap. 37. de urorum cornibus vice
poculorum tradunt. Urorum vero venationis meminit Monachus Sangall. lib. 2. de Carolo M.
cap. 11 : Cum ecce quietis et otii impatientissimus Carolus ad venatum bisontium
vel Urorum in nemus ire, et Persarum nuntios secum parat educere.