Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

vrsarius

VRSARIUS
, Vir e familia, domesticus, officialis palatinus : unde suspicari facile est legendum esse Huscarla. Vide in hac voce. Hist. MS. Monast. Beccens. pag. 52 : Hostis antiquus ter insurrexit in me, et ter cecidit in semetipsum, et Ursarius Domini mei, id est Angelus bonus liberavit me. Charta Balduini Comit. Hannon. ann. 1176. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 896 : Præstita fide et Sacramento confirmavi, quod neque ego, neque Ursarii mei, neque venatores in aliqua domorum ecclesiæ per violentiam jacebimus.
Ursarius
, Cui ursos ad spectaculum instruendi cura commissa est. Lambertus in Hist. Comit. Ardens. apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 552 : Compromisit de quolibet oppidi furno ad quodlibet furniamentum ad procreandum ursum et pascendum, panem. unum Ursario se daturum, et sic ludum ursi ad spectaculum singulis diebus festis ad placitum suum haberent et conspicerent.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list