vsaticum
usagiiobtineat.
Dono, et concedo, et
solvo, quod quisque homo vel fœmina libere vendat vinum suum omni tempore, quo voluerit
sine ullo Usatico, quod inde nunquam donet alicui homini vel fœminæ. Homines vero
extranei, qui foris habitant in villis aut in castris, aut in aliis locis, habeant
eundem Usaticum quod solent habere, etc.
Concessi etiam et
donavi.... omnia Usatica in terra mea, tam in leudis, quam in pedagio, et pascuis et
aliis Usaticis meis, ubicumque habeam Usatica in terra illa. Charta ann. 1250.
ex Tabul. Montis-Majoris : Animalia possint pascere sine præstatione pascuerii
seu Usatici. Statuta Arelat. MSS. art. 94 : Quicunque recipiet pedagium
antiquum vel novum Usaticum in riparia Rodani, etc. Adde Litteras ann. 1369.
inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 5. pag. 284.
Et li commanda que tout cil,
Ne franc, ne sierf, ne bon, ne vil,
Ne clap, ne rous, ne blanc, ne noir,
Qui viennent à Aix manoir
De tous Usages fusent franc.
Item Usaticum ceparum,
seu redditum, quem percipit dominus rex in hortis dicti loci. Vide supra
Usaria 2.Omnes Usaticos et tallias, et questas, et albergas, etc. Charta
Willelmi Comit. Bisuld. ann. 1055. in Append. ad Marcam Hisp. col. 1105 : Trado...
omnes Usaticos et albergas et quidquid ullo modo recte aut injuste inerant mihi in
dominicatura quam dicunt Baschara. Adde Chartam ann. 1131. in laudata Hist.
Occitan. tom. 2. col. 460. aliam ann. 1145. col. 508. et Testam. Rogerii Vicecom. Biterr.
ann. 1150. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 411.Habeatis tales foros et tales Usaticos...... quales habeant Barones de
Estella.